Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
339 tos , et proscriptos fuisse, magnae auctoritatis documentis evincitur 2 °). Quamvis denique Concilium hocce nec convocatione, nec celebratione Oecumenicum fuerit, ad Oecumenica tamen omni jure refertur , cum illud et a Vigilio Pontifice ejusque successoribus, et ab universa ‘Ecclesia successu temporis acceptatum fuerit. V. Harduinus Tom. III. Concilior, p. 1. Mansi collect. Concil. Tom. IX. p. 274. Norisius de Synodo V. Oecumen. cum ejusdem Historia Pelag, opm. Tom. I. p. 437. *) Vigilius Pontifex praeter valetudinis defectum, ob quem ad Concilium comparere non posset, declaravit: se etiam ideo cum fratribus convenire non posse, quod occidentales episcopi pauci nimis Concilio interessent: se proinde ratione trium Capitulorum sententiam suam seorsim scripto expositurum, et imperatori submissurum esse. §• 121. Concilium Cons tan tin o pol i‘t anum III. ■ ■ JK . Ad .suffocandos Monotheletarum errores , qui apertum jam bellum concitaverant, et tara occidentalis quam orientalis Ecclesiae pacem turbaverant, Conslanlinut Pogonatut imperator anno 680. generalem Synodum Constantinopoli celebrandam convocavit, quod ab urbe regia Constantinopolitanum tertium, inter Oecumenica vero sextum nuncupatur 29 30). De numero patrum hoc in Concilio praesentium Scriptores quidem non consentiunt, illud tamen extra dubium positum, quod illuc episcopi ex Patriarchatibus Romano, Constantinopolitano, et Antiocheno confluxerint, ac ipse imperator cum quibusdam imperii proceribus Concilio velut defensor fidei, et externi ordinis custos, non tamen ut judex controversiarum 29) Actum fuisse hoc in Concilio </e erroribus Origenis manifestat Canon 11. Quod etiam Sophronius Patriar. Jerosolymitanus epist. ad Sergium Constantinopol. item Constantinus IV. in confirmatorio edicto Synodi VI. et Synodus VII. sermone acclamatorio ad principes confirmant. Contrarium tenet P. Garnerius in dissert, de V. Synodo, quam Uberati Breviario a se" vulgato, notisque illustrato adjecit. 30) Concilium ab imperatore collectum fuisse clarescit ex ejusdem epist. ad Donum Pontificem missa, et ex illius sacra jussione, quae exetai in limine sextae Synodi. 22* 1 “ -