Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
340 fidei praefuerit 31). Cunctis vero ordinatis initium Synodi in palatio imperiali factum , et legati Agathonis Papae statim se ad imperatorem converterunt, declarantes, Sergii Patriarchae, aliorumque dogma de una Christi voluntate et operatione esse haeresim, a sede Apostolica damnatam. Unde imperator illico praecepit, ut si quis praesens esset episcoporum, qui Monotheletarum doctrinam profiteretur, causam omnium loco defendendam susciperet. Quo audito Macarius Antiochenus praesul omne id, quod in favorem Monothelismi ex Sanctis Patrihus allegare poterat, exhausit, contra quem legati Pontificis quidquid pro veritate Catholici dogmatis ex Sanctis Patribus et Scriptura S. adducere poterant, id totum in medium protulerunt. Neque mansit lis in ambitu Her- menevticae solum, verum ad Criticae quoque sphaeram se immiserunt disceptantes, seu non solum de recte interpretando patrum sensu, verum etiam de eo disputabant, an sententiae eorum ex authenticis aut vero ex suppositis fontibus desumptae sint. Instituta vero diligenti codicum collatione, Georgius Patriarcha Con- stantinopolitanus doctrinam Catholicam eruit, et explanavit, ac omnes episcopi Sedi Constantinopolitanae subordinati doctrinam Georgii se amplecti et profiteri declararunt 32). Cum autem Macarius offerendo fidei suae symbolum, in haeresi sua obstinate perseveraret, munere suo, Sacerdotio, et Ecclesiae communione privatus est actione nona 33). Postea diversa Monotheletarum opera, aut illorum saltem, qui pro talibus reputabantur , in medium prolata sunt, inter quae epistolae Sergii ad Cyrum et Honorium, item hujus ad Sergium responsio referebatur. Quae omnia cum unicam tantum voluntatem, et unam operationem in Christo erronee statuere videren'ur, in sessione decimatertia rescissa, et ad ignem coram Synodo projecta sunt. In disputando autem Mono- theletae adeo succubuerant, ut nullum jam illis superesset refugium. In sessione igitur decimaquinta, monachus quidam Mono- theleta nomine P oly chronius in veritatem Monothelismi miracu3]) Theophanes et Cedrenus praesertim vero Fhotius in libell. de Synodis. 32) Fidem Georgii acceptavit etiam Synodus adclamando: Georgio Orthodoxo Fatriarchae multos annos! 33) Macarius vel maxime in eo peccabat, quod in favorem erroris sui SS. Patrum te* stimonia mutilaret, ac intercisis verbis eorum sensum detruncaret.