Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
33S — stantinopoli adesset, non tamen concilio seu personaliter, seu per legatos adsistendum, verum totius rei eventum cxpectandum esse censuit, no libertas illius per civilem potestatem circumscribatur. Concilium octo collationibus, seu sessionibus terminatum. In prima et secunda collatione Synodus hunorificam legationem ex tribus Patriarchis et pluribus episcopis ad Vigilium Papam deputavit; postea Justinianus imperator illustres Patricios tres, alios- que episcopos ad Pontificem invitandum, eutnque rogandum, quo ad concilium veniret, ablegavit, cum tamen preces nullae eum permovere valerent, ut Concilio interessetEntychius Patriarcha Concilii praesidem egit. Iu collatione tertia patres fidem antiquam ab Apostolis, et quatuor sanctis conciliis explicitam, ab Ecclesiae patribus et doctoribus propositam professi stint, ac omnibus haereticis per quatuor Oecumenica Concilia damnatis, ipsi quoque anathema dixerunt. In collatione quarta controversia de tribus Capitulis examinata, recitatae in patrum consessu plures blasphemiae ex Theodori JHopsuesteni operibus desumptae, et ejus symbolum proscriptum. In collatione quinta eadem discussio continuata, et quaestio proposita est: an licitum sit mortuos anathemate condemnare? quod nullatenus prohibitum, imo quandoque necessarium esse gravibus argumentis probatum est. Demum lecti errores, ex Theodureli scriptis collecti. Pariter examinata est iu collatione sexta Ilue Edesseni epistola ad Marin Persam , quae velut antiquis symbolis contraria et erroribus scatens condemnata fuit. In collatione septima recitata sunt plura Vigilii P. opera , quae indicabant Pontificem tria Capitula proscripsisse 2S). In collatione tandem octava postquam causae hujus omnia anteacta breviter repetita fuissent, Concilium sententia definitiva tria capitula condemnavit, subjunctis quatuordecim anathematismis, quibus Theodorus Mopsueslenus una cum scriptis, Theodoreti vero, et Ihae solum scripta, salvis relictis personis anathemate feriuntur, Origenis quoque errores non tantum in Synodo quapiam prae- liminari sub Mennu, sed in Concilio isto etiam rursus examina- 28 28) Constitutum a Vigilio interim vulgatum non memoratur, seu quod nondum fuerit ab imperatore acceptatum , seu quod a se receptum dissimularet, ne trium Capitulorum retardaret condemnationem.