Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
27 ibidem verbum Domini annunciaverit, plurimum tamen barbaros Norici incolas ad poenitentiam acendam et ad procurandam animae suae salutem excitavit , sicque rem Christianam promovit. De patria et conditione viri hujus vere apostoliéi parum quidem compertum habetur id tamen certo 'constat eum ab anno 454, integrum fere Noricum ripense bellicis Attiláé incursionibus vastatum praedicando, consolando, ac benefaciendo peragrasse. jEugippio 1 ta) teste Severinus locum Comagenis dictum ingressus felici cum successu praedicavit, inde Fabianum It3) cum paupertate et fame tunc luctantem evocatus, incolas ad poenitendum disposuit, ac ut eo facilius spirituali eorum solatio adesse queat domicilium in vicino monasterio cujus fundamenta ipse posuerat, fixit #*). Vir hic tanto sanctitatis ac rerum feliciter gerendarum nomine inclaruit, ut ipsi Herulorum et Rugiorum reges Flaccitheus et Odoacer illum peculiari cultu prosequerentur, et consilium ejus in gravioribus negotiis expeterent, imo ex dissitis quoque locis arduorum negotiorum causa preces ad illum dirigerentur ,l4). Unde saepius accidit, quod Severi- nus relicto claustro varia peragraret loca, et ad diversa castra uti: Cucullum, Juvaviam, Laureacum , et Batavim pertingeret, ibique cunctis aflictis et miseris spirituale auxilium praestaret. Tota illius cura eo se extendebat, ut feroces hominum mores temperaret, eosque ad suavem Christi doctrinam amplectendam persuaderet. Severini vestigia sequebantur quidem discipuli Lucilius, Marcianus , et Eugippius, at incursionibus barbarorum mox impediti, jussuque Odoacris solum mutare coacti, sacras Abbatis sui exuvias in Italiam transtulerunt, easque primum in Monte Feretrano status Pontificii (Monte-Feltre), postea in Castello Lucullano prope Neapolim, tandem irruenti- 112 112) Eugippius in vita S. Severius 113) Fabiana vel Fabianis hodie Vindocona probabilius sic compellata Co/torle Fabiana , quae juxta vetustam quampiam inscriptionem sua ibi castra habuit, Vid. Jos. L. B- ab Hormayer Wien seine Geschichte und Denkwürdigkeiten. Wien 1823. T. I. pag. 30. 114) Eugippius in vita S. Severini, item: Das Leben des H. Severin; ein Beitrag zur Geschichte von Noricum und Vindeli/ieu in den letzten Zeiten des Römisch. Kaiserth. Passavii 1817.