Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

26 semper aeqnalis successus repsonderit. Ad illos spectat Pal­ladius a Coelestino Pontifice illuc missus, cujus tamen praedi­cationis fructum ruditas Hibernorum, qui extraneis missionariis haud favebant satis impedivit. Felicior hoc in negotio erat Pa­tricius vir integerrimae vitae, et omnibus molestiis ac periculis muneris sui superior, qui Gallias, Italiam et insulas maris Tyr­rheni peragravit, ac tandem anno 432. svasu Coeleslini P. Hi­berniam adivit, ejusque incolas toleratis multis aerumnis et ad­versitatibus ab idolorum cultu ad Christi fidem convertit. Quo autem recenter plantata Religio in futura quoque tempora con­servaretur , ac contra omnia exstirpationis fortuitae pericula fir­maretur Armachanam, sedem Pontificis R. facultate ad insu­lae totius principem Metropolim elevavit, ac reliquiis sancto­rum Roma obtentis ornavit 110 *). Inde est quod *S« Patricius hodiedum velut Hiberniae Apostolus colatur. 5} Bavari, quorum aliquos saltem ad fidem Christianam adoptandam disposuit «S. Valentinus. Hic nempe circa dimidi­um saeculi V. Romanorum castellum Castra Batava compel­latum ethnicae superstitioni adhuc addictum invisit, doctrinam Jesu Christi ibi praedicavit, et plures praecones ecclesiasticos in Ravaria inferiori ad Oslerhofium constituit, eidem muneri ope­ram impensuros. Conatibus tamen his pauci fructus responderunt, plerique enim incolae regionis Valentinum persecutionibus aliisque adversitatibus afflictum, licet auctoritate Pontificis Leo­nis I. instructum ex territorio suo discedere coegerunt. Is dein in montana Rhaetiae se recepit, ibique praedicato feliciori cum successu Evangelio supremum in claustro diem obiit u1j 6) Paulo post et fructu multo feliciori accessiones ad Re­ligionem Christianam factae sunt in Norico, idest in Austria, Bavaria, et finitimis provinciis auctore S. Severinu qui com­muniter Norici Apostolus dicitur. Et reapse licetis non primus 110) Acta Sanctor. Toni. II. Martii p. 517. Tom. 111. Februar, p, 131. 179, Ja »ob Varaeus Hibernia sacra, p. 1. Dublini 1717. f. a quo etiam opuscula S. Patricii cum notis edita 6unt Londini 1656. 8. in David IVi/kius autem conciliis maenae Britanniae et Hibern. reperiuntur Synodi a Patricio servatae. Tom. 1. p. 1790. lll)Conf, Acta Sanctorum Tom, II. Februar..

Next

/
Oldalképek
Tartalom