Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

25 gothorum partem imperii occidentalis tenebant, saepe cum illis conversabantur, sicque errorem eorum secuti sunt. Donec tan­dem post annum 534. studio et opera Aviti episcopi Viennen­sis, sub rege suo Sigismundo ad Catholicam Christi fidem re­divissent 107) 2) Suevi Hispaniae incolae, per ignotum quempiam prae­conem instructi ad Ecclesiam Christi secu’o V. accesserunt. Hi licet parum constantes fuerint in suscepta fide, cum eodem seculo jam utpote circa annum 470. per Visigothos ad haeresim Arianam perducti sint 10S), ad fidem tamen Catholicam redi­verunt opera Reccaredi Visigothorum regis , qui omnem cona­tum adhibuit ut non minus Suevos, quam suos ad resumendam pristinam Christi fidem persvaderet. . V) Franci i apud quos majora, quam alibi incrementa fecit Religio Christiana, occasionem dante Chlodoveo rege. Hic a Christiana conjuge Clodilde Burgundionum regis filia persvasus et a S Remigio episcopo Rhemensi stimulatus fidem fecit, se nomen suum Christo daturum, si in bello, quod ipsi contra Ale­mannos gerendum erat, victoriam retulerit. Eo autem feliciter eveniente, ut anno 496. Alemannos et Bojos invocato in auxi­lium Christo ad Tolbiacum clade affecerit, et Alemanniam ac Bojoariam in suam potestatem redegerit, conspicuam hanc victo­riam adjutorio veri Dei adseribens Rhemis ab episcopo urbis 5. Remigio solenniter baptismum suscepit *) fideraque Christi pro­fessus est. Exemplum regis, tantique ducis optimates et popu­lus mox secutus 109) numerum Christianorum insigniter au­xerunt. 4% Hiberni. Qaccunque de horum ad Christi fidem accessione narrantur, satis incerta sunt, et ex posterioribus solum Au­ctoribus hauriuntur. Id tamen extra dubium omne situm est, quod in Hibernia seculo V. jam plures episcopi et diaconi fidem Christi propagare et stabilire conati sint, licet laboribus eorum non 107) Socrates H. E. L. III. c. 30, 108) Geschichte des Arianismus unter den deutschen Völkern in Waldig Ketzerhistorie p. II. p. 553. item J'etri Fritt Ketzer Lexicon sub voce Arianismus. 109) Gregorii Thuronentig histor. Francor. Lib. X. usque ad annum 591. in Dom. Mart Bouquet rer. Gallicar. Scriptorib. Tom. II. Paris 1739. fol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom