Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

ipsos introduxit, et Scripturae Sacrae libros fere omnes in Gothicum sermonem vertit, in eo solum castigandus quod et ipse ad castra Arii deflectens gentem suam in errore confirmaverit. ,04). Minus felices progressus fecit res Christiana apud Ostro­gothos, quorum rex Athanaricus non paucos ex suis assumptae Religionis Christianae causa, supplicio affici jussit 104 105). Tandem ubi Visigothi ducentis annis et ultra Arianos errores tenuissent, liecaredus rex circa annum 587. Toleti in Hispania eos ad fi­dem veram Christi convertit. Gregarii M. dialog Lib. III.c. 31. *) Eusebius H. E. Lib. VI. c. 46. testatur Dionysium Alexandri­num ad Meruzanam Arinenoriim episcopum exarasse epistolam de poenitentia contra Navatianos. Porro in actis martyrum sub Decio et Diocleciano jam leguntur martyres Armenorum. **) Veteribus historiographis terrae hae nomine Indiae interio­ris veniebant. Unde nonnulli cum Baronio (not. ad martyrolog. Ro­man d. 27. October) suspicantur per Aethiopiam Indiam interiorem intelligendam esse. At satis jam eliquatum habetur, veteres nomine hoc etiam Habessiniam expressisse, imo hodiernos quoque Habessi- nos ita appellari, et ab iis S. Frumentium velut ecclesiae suae fun­datorem ad praesens usque tempus coli. cf. Henric. Vales adnotat. in Socrat. H. E. Lib. 1. c. 19. p. 13. item G. A. Fabricius in lucc Evangclii toti orbi exprient. c. 45. p. 709, §. 13. Seculo V. et VI. ! ; -A(\ f f rr Aliae quoque barbarae gentes Religionem Christianam epo­cha hac susceperunt, uti Historia testatur. Tales erant I) Burgundiones, horum autem conversio juxta Socratem ,0°) ita contigit: cum illi anno 417. Hunnorum incursionibus nimiopere vexarentur, ut contra eos potentioris Christianorum Dei adjutorium impetrarent, e vicina Gallia episcopum fine institutionis petierunt, qui illico adeurrens eos septeni dierum instructioni, et jejunio subjecit, ac die octavo aqua salutis ini­tiavit. Verum paulo post odio Francorum ad Arianismum defle­xerunt, quod eo faciliu^. contingere potuit quia in vicinia Visi­104) Lljthilae versionem publicavit, g. C/ir. Zahn Weisenfelsae .1805. 4. 105) Socrates H. E. lib. IV. c. 33. 34. Sozomenus il. E. lib. VI. c, 37, 100) Socrates H. E. L. VII. c. 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom