Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

33 4} Homeritae vel Sabaei extremae Arabiae felicis incolae, legi circumcisionis, cultui solis, lunae, aliorumque idolorum addicti doctrinam Christi receperuut sub imperatore Constantio Hic enim missis ad eos legatis, quorum praecipuus Theophilus episcopus erat, regem primo eorum convertere conatus est. Hoc succedente populus regis exemplum secutus paulo post sa­cra Christiana amplexus est. Quo autem conatus Theophili por­ro quoque effectus bonos sortirentur, ac novitus plantata seges verbi Divini incrementum caperet, rex ecclesias tres in usum Christianorum extrui jussit. 5) Gothi qpoqne in dies magis confirmati fuere in Reli­gionis Christianae praeceptis. Iis enim jam seculo tertio dum Europam et Asiam hostiliter invaderent, atque multos Christia­nos, et hos inter etiam nonnullos Ecclesiasticos viros captivos in Gothiam abducerent, lumen Evangelii illuxisse inde confir­matur, quod jam in Concilio Nicaeno primo Theophilus Gotho­rum episcopus praesens fuisse legatur lü2}. Major tamen inter eos Religionis Christianae propagatio facta est, ubi Constan­tinus M. Gothiun etSa.matiam in suam redegisset potestatem. Et licet exorto inter Gothos et Visigothos bello intestino, circa finem Seculi IV. posteriores duce Fritigerne regi suo auxilium a Valente imperatore, Arii sectatore, sub illa solum conditione im­petrarent, ut Arianam doctrinam profiterentur, Gothi tamen in vera Christi fide adeo coi ates manserunt, ut ea dominium prae idolo­latria consequerei ir. Ultimo tandem manus Gothorum conversioni admota est, cui. Hunni eos undique extruderent, ac Valentem, imperatorem interpellarent, ut ipsis in Moesia et Thracia con­sidere liceret. Nam Valens imperator petito eorum ultro detulit, ea tamen sub conditione, ut Sacra Christiana amplecterentur. Unice hoc dolendum, quod ipse imperator Ariana haeresi in­fectus, eos etiam errore Ariauorum imbuerit ,03). Excelluit in­ter Gothos Ulphilas (Wulphilas) episcopus, qui et literas apud 102 * 102) Fhilostorgius L, III. c. 4. seq. Fleury Hist. Eccl, Paris 1742. Tom. III. p. 310. et 34. 203) Socrates H. E. Lib, IV. c. 33. 34. Sozomenus Hr E. Lib. VI. c. 37. Theodorelus H. E. Lib. IV. c. 33. Jortiandes (episcop. Ravennat) de reb. Geticis fin Mara tori rerum Italii, Scriptor. Tom. I. p. 187. c. 25-)

Next

/
Oldalképek
Tartalom