Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

neopum denominavit. Seculo V. Miesrob Armenos alphabeto et Bibliorum vertone providit. 3) In Abyssinia circa medium Seculi IV. Religionem Chri­sti plantatam fuisse inde clarescit, quod incolae urbis Auxu- mis , quae metropolis Aethiopum Abyssiniae erat, studio et ope­ra Aedesii et Frumenlii praeconum Aegypti, veram Christi fi­dem amplexi sint. Auxumitae postea reliquis Aethiopibus inci­tamento conversionis fuerunt, paesertim tunc, cum Aedesius et Frvmentius regis quoque Aethiopum gratiam lucrati, aulicis muneribus praeficerentur, facultate regis fidem ubique libere prae­dicarent, regem ipsum nec non multos proceres fidei Christia­nae principiis initiarent, ac templum Christo dedicatum aedificari curarent "). A Frumentia et Aedesio domum reducibus prae­dicationis fructum intelligens S. Athunasius Aethiopum terras repertiit , et zelo muneris apostoliéi excitatus eosdem in bono confirmavit, salutaremque Christi doctrinam uberius pro­pagavit ,00). Unde factum, ut Ecclesia Aethiopica velut filia Alexandrniae spectata suos inde episcopos acciperet. 3) Iheri, qui hodiernam Georgiám Asiaticam incolebant, circa idem fere tempus ad veram Evangelii lucem pertigerunt, occasionem dante muliere quapiam Christiana, quae apud ipsos captiva, adeo insigni erga pauperes charitate, virtute et morum sanctitate se distingvebat, ut ipse Iberorum rex , cum c^njuge sua Religionem Christianam, quae tam laudabiles effectus in filiis suis produceret adamaverint, ac tam ipsi eam susceperint, quam et cives suos ad idem faciendum stimulaverint, imo et Ec­clesiam Christo erexerint. Scriptores insuper narrant quosdam ex iis ad imperatorem Constantinum deputatos fuisse, qui non amicitiae solum foedus cum ipso pangerent, sed etiam episcopum nliosquc ecclesiasticos praecones expeterent 99 * l01). 99) Enfimis H. E. Lib, I. c. 9. Socr les H. E. Lib. I. c. 19. Solo- menus H. E. [Jb. II. P. 24. Theodaretu* H* E. Lib. 23, 100) Uiobi Ludolfi historiae Apthiopicae Lib. IV. Francof. 1681. f- L. Ill c. 2. et ejus commentarios ad histor. Aethiopicam ibid 1691, f. p. 283. et seq. 101) Rufinas H. E. Lib. II, o* 33. Socrates H, E* Lib. I. 0. 20, Sotomenu* H. E. c. 7. Fhilostorgiut H. E. L, I. 0. 23. Le Quitu oriens Chrietian. Tom. 1. p. 1333. seqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom