Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

habuerunt, ut sacra Christiana saltem per aliquod tempus pe­riculo exposita essent. Juliano in pugna contra Persas occumbente Jovianns mi­litum suffragiis anno 363. imperium consecutus Religioni Chri­stianae pristinam libertatem addixit. Confecta enim cum Persis pace, episcopos exulcs revocavit, ecclesias ab Arianis ablatas verae fidei cultoribus restituit 82) templa Deorum claudi 83), Ecclesiis bona direpta reddi, 84), Christianos per totum orien­tem praefecturis ac exarchatibus ornari, remque Christianam in integrum restitui jussit 85). Huic postea successit Valentinia- ftus I. in occidente, et Valens in oriente. Ille fidem Nicaenam constanter professus, et sobrius princeps, cum Arianis provi­de et circumspecte agebat 86). Hic autem Eudoxii episcopi Ariani consiliis in devia actus Arianorum partes sequebatur, tamque infensum se Nicaenae fidei cultoribus exhibebat, ut quavis occasione crudelissime eosdem insectaretur parumque gentilium atrocitati cederet 87). Et quamvis gentilibus Judaeis, aliisque cunctis sectariis libertatem religionis concesserit, episcopos tamen, quos Juiiumts in priora jura reposuit, sedibus privari multosque Clericos Nicomediae supplicio affici jussit. Neque tinis persecutioni huic prius impositus est, quam Gothi Thraciam in­vadentes, ad defensionem imperii orientalis evocassent Va­lentem, qui ad Hadrianopolim cum iis pugnans sagitta ictus cum tugurio, in quod refugium sumserat, vivus a barbaris coubus- tus est 88J. Feliciorem sortem res Christiana nacta fuit sub Gratiano Valentiniani filio, qui anno 375. patris solio potitus postmor­tem Valentis, in imperii socium Valentinianum II. fratrem suum assumsit 8il). Orientis autem imperium Theodosio cessit anno 379. Gratianus deorum templa una cum idolis dirui, epi­82) Theodoretus H. E. Lib. IV. c. 2. 83) Socrates H. K, Lib. III. c. 24. 84) H/iilostorgius K. E. L. VIII. c. 5. 85) Joan /W«/a/apait. II. hist. Chronic, p, 28. 86) Theodoret H. K. L. III. c. 15. $020­tnenus H. E. Lib, IV. c. 6. 87) Socrates H. E. L. IV. c 14.seq, Sozomenus H. E. L. VI. c. 12 88) Ammianus Marccliinus L. XXXI. c- 11—13. Zozimus E. IV. c. 21—24 Prosper in*Chronic. apud Vanis. T. 1. p. 294. 89) Socrates H. E., L. V. c. 2. 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom