Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
181 statum restitutum iri 6G); praeterea in aliis Concilii noveni capitulis errores Origenis speciatim recensentur et proscribuntur. Sed nec Patres suis defuerunt partibus, cum et ipsi errores Origenis tetro colore depingerent; ita «S. Hieronymus doctrinam Origeuis nuncupat dogma perversum et propugnaculum diabolicum 67); S. Augustinus vero origenianos inter haereticos collocat®8 *). Denique Chrysoslomus diserte dicit: Cum ignem audis, ne arbitreris esse similem huic igni, accensus enim defervescit et mutatur’, ille autem semel in flammam exurgens urdet perpetito , nunquam intermoritur 63) #) Purgatorium vero aeque traditum et creditum fuisse, Indicant scripta sanctorum Patrum, qui eodem tempore vixerunt. Ex his recenseri potest. S. Gregorius Nazianzeuus, qui clarissime rem exposuit dicens: Non potest a corpore egressus divinitatis particeps fieri, nisi maculas animo immixtas purgatorii ignis abstulerit 70 *) Similia protulit S. Augustinus his verbis: Tales constat ante judicii diem per poenas temporales, quas eorum Spiritus patiuntur purgatos, receptis corporibus aeterni ignis suppliciis non trudendos 7r), aliique 72). Sed hoc dogma etiam e liturgiis temporis et decretis conciliorum eruitur, cum ex his clarescat, morem orandi, et sacrificia pro defunctis offerendi ia Ecclesia constanter servatum fuisse. Dogma: Ecclesiam Christi esse unum, Sanctam, catholicam , apostolicam, et perpetuum, seu infallibilem hac periodo constanter traditum fuisse vel crebrae disputationes contra Donatistas adornatae loquuntur. Cum enim Donatistarum perversa doctrina teneret, Ecclesiam Africanam tempore Caeciliani defecisse , et in paucis justis tantum superstitem esse Optatus Milevitanus 73) et Augustinus 74) omnem conatum adhibuerunt^ 66) Evagrius Hist. Ecel. L. IV. c. 17. Xicephorux Hist. EccJ. EXXVJI. c. 28. Thotius in libel.de Synod. 67) in cap. III. Jönne. 68) Hae. res. '13. 69) epistol. V. ad Theodorum lapsum. 70> Gregor Aaz, orat, pro mortuis. 71) L. XXI. de civitate Dei c. 24. 72) Cyrillus Hierosolymitanus cateches. mystag. V. Epiphanias in anchoratu, Hieronymus L I. contra Pelagi anos. 73) L, II. contra Tarmeniaman 74) Lib. 111. contra epist. Tarmeniani L. de unitate Ecclesiae, contra Petilianum epist. 171. Lib. contra epist. lundamenti c. 4.