Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
183 ut doctriuam eorum solide refellerent, ostendentes : Ecclesiam esse Catholicam, seu omni tempore, et in cunctis locis visibilem, nequaquam loco uni, aut g;enti alligatam, sed per totum orbem diffusam; eam esse imam, perpetuum, infallibilem sanctam et sine macula, ex qua tamen minime excluderentur, hac in vita peccatores ; et Apostolicam prout hoc episcoporum inde ab Apostolis successio, et commuuio cum S. Petri cathedra velut catholicae UDitatis centro, clare indicat. Eosdem fere characteres Ecclesiae in aliorum quoque doctorum ecclesiasticorum scriptis deprehendimus. Ita S. Hieronymus 75) duos verae Ecclesiae characteres nominat in quibus et reliqui continentur, utpote continuam Ecclesiae usque ad nos durationem, et ipsam Christiani nominis appellationem. Viceutius Lirineusis ‘ °) tres recenset: universalitatem antiquitatem et consensionem S. Ambrosius• 77) dicit: verum Christi Ecclesiam adumbrari posse; quod deficere non possit. 8. Hieronymus denique observat: Eam supra petram fundatam nulla tempestate concuti posse 78). Quod doctrinam de Primatu Ecclesiae \Romanae attinet hanc opera S. Patrnm aeque extra omne dubiam collocant. Ita 8. Basilius vetustissimam illam Ecclesiae fidem, clarissime profitetor de 8. Petro docens: Ille beatus qui celeris praelatus discipulus fuit, cui claves regni coelestis commissae sunt 79), Idem facit <S. Joannes Chrys. scribens: post gravem illum lapsum iterum eum (Petrum) evehit: Ecclesiae praefecturam ipsi per universum mundum tradidit 80). Non aliter senserant SS. Patres Ecclesiae Latinae. Omnium loco sufficiat N, Hieronymum recensere, qui rem expressit his verbis: Unus inter duodecim eligitur, ut cupite constituto, Schismatis tollatur occasio 8 * S. 75) Advers. Luciferanos. 70) Commonitorii o. 3* 77) Hexaemeron L. IV. o. 2. 78) o. IV. in Jesaiam 79) Sermo de judicio Dei, 80) Homil. V. de poenitent. 81) Lib, I. advers. Jovinianum c. 14. vid. etiam S. Augustinus L. ll.de baptism, c. 2. Ambrosius in cap. ut. S. Lucae et in cap. 12. epist. 11. ad Corinth. Optatus Milecitanus L. II. couti a Parmenian. aliique.