Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
180 excitare vei exstingvere in nobis est r>6). Ita S. Ambrosius notam illam sententiam hoc de objecto protulit: Homo imponit manus, Deus largitur gratiam; sacerdos imponit supplicem dextram , et Deus benedicit potenti dextra, episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit dignitatem 57): In eundem tenorem etiam plures Patres loquntur uti Gregorius Nyssen. 5S). Innocentius L 5i **) Leo Magnus ° °) Gregorius M- 6I) Augustinus 62). Denique Matrimonii sacramentum a pastoribus et fidelibus periodi hujus creditum fuisse, testimonia luculentissima indicant. Sic Innocentius I. nullum pronuncians matrimonium vivente priore conjuge initum scribit: Statuimus fide catholica suffragante, illud esse conjugium quod primitus erat, divina gratia firmatum c3); & Ambrosius tradit gratiam matrimonii perdere eum, qui thori sanctitatem violaverit, ipsum- que Deum esse custodem matrimonii, ideoque talem hominem Sacramenti coelestis amittere consortium, quia in Deum peccat 64). Simili plane ratione scripsit S. Augustinus C5) aliique plures uti Cyrillus Alexand. epist. ad Nestorium et L. II. in Joan. c, 22. Epiphanias haeres. 69. Chrysosto. homil. 20* Siricius epist. I. c. 4. Leo /. epist. II. §. 56. Doctrinae Catholicae reliqua capita. Poctrinam de poenis inferni et aeternis, et summe gravibus hac aetate continuo et universaliter creditam fuisse, tum symbola cuncta, et decreta Ecclesiae, tum perspicua doctorum ecclesiasticorum testimonia fatentur. Quamprimum enim doctrina Origenis contrarium asserentis innotuisset illico is una cum doctrina sua in concilio Constantinopolitano II. oecumenico V. damnatus est, eo quod tradiderit: omnium impiorum hominum tormenta finem habitura, atque impios et duemones in priorem 56) S. Joan. Chrys. horn. I. 57) S. Ambros, de dignit. sacerd. c. 5. 58) Orae, de baptism. Christi 59) epist. 18. 60) epist. 18. 61) h. IV. in I. Iteg. 62) Libro II. contra Farmenian. c»"13, 63) Innocentius epist. IX. ad Frobum 64) S. Ambrosius L. II. de Abraham. c. 7. 65) S. Augustinus de bono conjugali c. 18.j