Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
179 Egregium porro testimonium pro eadem materia comprobanda est illud quod S. Gregorius Nissenus nobis reliquit nempe: Audacter ostende (jSacerdoti) quae sunt recondita. Animi arcana, tamquam occulta vulnera Medico detege, ipse et honoris et valetudinis tuae rationem habebit 52 *). Hoc idem intellexit concilium Cabillonense I. anno 650. celebratura, dum canone 8. praecepit: Ut poenitentibus facta confessione a Sacerdotibus indicatur poenitentia• Extremam Unctionem infirmis collatam fuisse a Sacerdoti* bus, ut in agone ultimo divinum Sacramenti auxilium consequantur, clarius et prolixius hac aetate tradunt Patres , quam periodo prima §, 64. Ita ex multis paucorum testimonia referre juvabit. S. Joannes Chrysostomus comparationem inter Judaeorum et Christianorum Sacerdotes instituens, haec scribit: Illi ne corporalem quidem interitum a liberis amoliri possunt: hi vero aegrum et mox interituram animam saepe servarunt, aliis remissiorem poenam reddentes, alios prorsus labi sion sinentes idque sion doctrina tantum, sed etiam orationum auxilio: infirmatur quis in vobis inducat presbyteros Ecclesiae etc. 53). Inter Latinos claram hujus Sacramenti mentionem facit S. Augustinus scribens: Si aliqua infirmitas supervenerit, corpus et Sang vitiem Christi, ille qui aegrotat, accipiat, et inde corpus silum suum ungat, ut illud quod Scriptum est impleatur in eo 54). Idem quoqu«? Innocentius I. Pontifex expressit 5i). His denique Sacramentarium Gregorii M. adjungendum est, in quo forma et ritus praescribitur, quo episcopus oleum benedicere et infirmis administrare debeat. Ordinis quoque sacramentum hoc tempore in usu fuisse, eo* denique ministros Christi et altaris per gratiae divinae collationem initiatos fuisse, clarissima doctorum ecclesiasticorum testimonia docent. Ita S. Joannes Chrisost. dc gratia presbyteri tractans scribit: Haec est quam accepisti ad Ecclesiae institutionem , et ad omne religionis obsequium , quippe hanc vel 52) S. Gregorius Nnz. orat, in eo9. qai alios acerbe judicant. 53) L. HI. dcSacerd. c. 6. 54) Augustinus serm. 215.de temp, quem tamen ai ii S. Caesario secui. V. Scriptori attribaunt 55) Epist. ad Decentium Eugubinens. 13*