Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

178 ponunt. Nam illud ceu alteram passi naufragii tabulam describunt, vi cujus illis, qui post baptismum io peccata relapsi sunt, prae­missa vera contritione, confessione sacerdotibus solis facta, et satis­factione reatus omnes peccati remittuntur, Deique gratia per pec­catum amissa recuperatur. Ita potestatem remittendi et retinendi peccata a Christo ministris suis datam fuisse diserte testatur S. Joannes Chrysoslornus his verbis: Habent quidem et terrestres principes vinculi potestatem, verum corporum solum. Id au­tem quod dico sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam con­tingit , atque ad coelos usque pervadit', usque adeo, ut quae­cunque inferne sacerdotes confecerunt s illa eadem Deus su­perne rata habeat, ac servorum sententiam Dominus confir­met 47)» Eandem exponit doctrinam <S. Ambrosius contra Nova- tianos , qui potestatem dimittendi aut retinendi peccata, Ecclesiae competere inficiabantur, dum scribit: Munus Spiritus S. est of 5 ficium sacerdotis, jus atiiem Spiritus Sancti in solvendis ^ ligandisque criminibus est 48). His simillima^; alii quoque patres continent 49 *). Sed etiam de peccatorum confessione secreta, sacerdoti ad aures facienda, doci&es ecclesiastici satis clare se expresserunt, dum eam velut partem essentialem poenitentiae lege divina prae­ceptam , commendarunt. Ita Lactantius singularem Ecclesiae Ca­tholicae notam, qua ab aliis distingvatur, depingere volens, sic loquitur: Illa est vera, in qua est religio, confessio, et poe­nitentia , quae peccata et vulnera, quibus subjecta est imbe­cillitas carnis, salubriter curat 60). Clarius adhuc rem expri­mit S. Basilius sequentibus: omnino in peccatorum confessione eadem ratio est, quae etiam in apertione viliorum corporis, ut igitur vilia corporis nequaquam quibusvis hominibus te­mere aperiunt, sed iis tantummodo, qui rationem , qua eadem curanda sint, teneant', eodem modo etiam peccatorum confes­sio fieri debet, apud eos videlicet qui eu possunt curare 5I). 47) L. III. de Sacerdotio c. 5. 48) S, Ambrosius lib. de poenitentia 49) Hieronymus ep. I. de laude vitae solit. Augustinus L. XX. de civit. Dei. Gregorius M. homil. 26. in Evangclia. Basilius in regu­lis breviorib. c. 1/2. 50) Lactantius lib. IV. institut. divinar. cap. ultim. ŐI)J Basilius in regül, brevior, ud inieirogat. 229,

Next

/
Oldalképek
Tartalom