Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

174 cit: omnes homines peccato huic obnoxios esse, postea vero peccati gravitatem et qualitatem inde probavit, quod non solum adulti libero virium exercitio gaudentes; verum et infantes a prima origine sua antequam vel liberas actiones ponerent, eo­dem infecti sint, 22). Alter ex Ecclesiae Latinae doctoribus, qui pro doctrina de peccato originis in arenam descendit erat Hie­ronymus. Hic aeque contraPelagianos insurrexit, eaque explana­vit quae veram et sanam doctrinam de peccato originis complec­tuntur , eamque illustrant 23). Denique doctrinam de noxa originali hoc aevo etiam Ecclesiae propriam fuisse clare indigitant concilia praesertim Africana, et generale Ephesinum 2J) item Pontifices Ro­mani Innocentius l. Zozimus, Bouifacius, Coelestium, Si.vtus, a quibus cunctis haeresis Pelagii proscripta est. Quod vero do­ctrinam de gratia Dei et libero arbitrio attinet, hanc propter li­tes Pelagianas diligentius et clarius exponere necessum erat. Gratiam divinam necessariam esse tum ad fidem in Jesum Chri­stum amplectendam, tum ad opera Deo grata inchoanda et per­ficienda , salvo tameu libero hominis arbitrio clarissima Patrum monumenta ostendunt 25). Inter latinae Ecclesiae doctores S. Augustinus, etiam in hoc dogmate explicando , multum prae­stitit dum peculiari zelo Pelagianorum errores refutabat. Is pro­fecto necessitatem Gratiae divinae praesertim ad convertendos * II. 22) S. Augustini doctrinam de peccato originis illustrare ac defendere conabantur Cornelius Jansen de statu naturae lapsae 5 et Henricus JSorisius in vindiciis Augustinianis. Opera autem S. Augustini huc spectantia sunt: Degestis Pelagii, seu de gestis Palaestinis: Libi i II. ad versus Pelagium et Caelestium', Liber de gratia Christi duo de peccato originali; de nuptiis et concupiscentia libri II. De anima ejus- que origine; contra duas epistolas Pelagiorum libri IV. ad Bonifa- cium P. contra Júliámon haeres. Pelagian, defensorem libri VL contra secundam Juliani responsionem imperfectum opus Libri VI. 23) S. Hieronymus praef. libri I. et IV. in Jeremiam; ejus item epistola ad Ctesiyhotitem et dialogi contra Pelagianos Libri III. 24) In epist. ad Caetestin. et can. IV. in decretis contra orientales. 25) Chryso- stomus Serm. II in epist. ad Colos. Basilius Homil. XXII, de humi- lit. Ambrosius L. X. in Luc. Hieronym. L, III contra Pelag. et com- ment. in Ephes. Augustinus lib. de grat. Christ, c. 24. et 35. L. XX. contra Julian, c. 8, et alibi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom