Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

175 homines docuit, eidemque omnia adseripsit, quamvis in pugna contra Pelagianos, quandoque non omnem cautionem prasefer- ret. Caeterum fateri quisque debet, eum variis modis mentem suam eatenus expressisse, et nonnunquam ita locutum fuisse, ut gratiae divinae cum libertate hominis conciliandae difficulta­tem ipsémét expertus fuisse videretur. Demum gratiae divinae necessitatem in tota Ecclesia hoc aevo etiam agnitam fuisse indicio sunt: Canon Missae, Liturgiáé, preces et collectae, quibus omnes pastores aeque ac fideles divinae misericordiae auxilium, ob merita Christi implorasse, eadem Patrum documen- , ta testantur. §. 54. De Sacramentis N. F. Sacramentum Baptismi, velut certum salutis a Christo nobis reparatae medium cunctis necessarium esse, ejusdemque effectus salutares, et amplissimos omnes periodi hujus doctorea ecclesiastici unanimiter fatentur. Hujus mentis erat, ut e inultis unum alterumve citemus S. Agustinus, qui ministros e coetu Pelagii persecutionum metu dilapsos , antequam catechumenos baptisasseut, pastores Religionis et pietatis perduelles com­pellat 26). Neo secus sensit S. Cyrillus Hierosolymitanus scri­bens : Neque si quis etiam bene compositis probisque sit mo­ribus, non recipiat autem signaculum per aquam, non intrabit in regnum caelorum 27). Simili ratione necessitatem baptismi docuit N. Joannes Chrysostomus his verbis : avsvßamioyaxog áy-tj- xuvov ßatnlnag initixsiv. Sine baptismo impossibile regnum caelo­rum adsequi 28), porro summam Sacramenti hujus necessitatem docens S. Ambrosius verba Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu S. non intrabit regnum Dei, sin expiicat, Nul­láin excipit hoc dicto infantem, non aliqua praeventum neces­sitate 29). Hinc etiam repetendum, quod paedobaptismus in universa Ecclesia viguerit 30), et haeresis Pelagiana universa­liter proscripta fuerit, prout hoc ex infra dicendis patebit. 26) Epist. 180 ad Honorat. 27) Catcches. III. c. 2. 28) Homil, II], in epist. ad Corinth. 29) L. II. de Abraham c i II. 30) Concilium ftlilevitanuin anni 418. can. 2. Gerundense 517- can. 5. Braccarense anni

Next

/
Oldalképek
Tartalom