Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
173 tiae rationem recipit, nt homo ah homine nihil differt, quote uns homo est: et angelus ab ungelo , quatenus angelus est-, ita et Deus a Deo nihil differt quatenus Deus est 2Reliqua vero permulta testimonia de divinitate Christi contra Aria- nos, aliosque haereticos prolata, speciatim recensere longum foret. Porro duas in Christo naturas post unionem, nec invicem commutatas et absorptas , nec inter se commixtas et confusas , neque ex iis per unionem compositis communem quamdam naturam conflatam fuisse, jure contra Eutychem decreverunt patres Chalcedonenses, in edita fidei professione actione V. Pari modo duplicem in Christo voluntatem et operationem divinam, et humanam credendam esse deciderunt patres Concilii generalis VI. action. XVIII. contra Monothelitas , qui licet duas speciatim uaturas in Christo agnoscerent, unicam tamen voluntatem et operationem Dei-virilem [deavdnixr]i'') eidem attribuendam esse contendebant. Divinitas Spiritus S. quam Macedonius impugnabat , egregie confirmata est in Concilio Constantinopolitano I. generali II. in quo videlicet Symbolum Nicaenum auctum et de Spiritu S. adjecta eunt verba: Credo in Spiritum S. Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, Cum Patre et Ei lio simul adoratur, et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas Vid. S- Athanasius ad Serapion T. I. opp. p. 207. Epipha- nius haeres. 74. Basilius M- L. V. advers Eunomium Hilurius L. II. de Trinit.; Ambrosius L. I. de Spir. S. c. 10. Leo M. epist. 93. Augustinus L. XV. de Trinit. c. 26, Didymus L. II. de Spir. S. quem latiné reddidit S.\Hieronymus. %. 53. De peccato originali, et gratia Dei. Doctrinam de peccato originali doctores ecclesiastici aevo hoc majori cum zelo et pressius explicarunt, quam antea, siquidem non solum id probarent, quod omnes homines noxae originalis participes sint, verum et naturam ejus ac indolem describerent. llac in materia praeceleris omnibus desudavit <S. Augustinus , qui vulgatis contra Pelagianos operibus primo evi- 21 21) Dialog. I. de Trinität. Tom. II. opp. p. 168.