Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
172 impugnaret, ut adeo ipsi Manichaei, sua de duobus principiis placita mitigarent, nulla fuit ratio sufficiens doctrinam hanc fusiori pertractatione exponendi. At eo majori virium intentione doctrina de SS. Trinitate seculo IV. et V. explicita, ac propugnata fuit, tum adversus Arium, ejusque subtiles exceptiones, tum adversus calumnias sectariorum ejus, qui Catholicos tres in Deo personas profitentes passim Tritheismi accusitant 19). Tres in Deo personas, easque divinas, atque a se invicem realiter distinctas esse ita, ut unus solum Deus existat, periodo hac creditas, et declaratas fuisse non solum acta conciliorum utpote Nicaeni I. et Constantinopolitani I. horumque symbola, et synodicae literae contra hostes mysterii SS. Trinitatis editae , verum et SS. patrum scripta luce meridiana clarius evincunt. Luculentissime autem dogma hoc expositum habetur in Symbolo sic dicto Alhanasii, cujus verba ita iere 6onaut: Fides catholica haec est, ut tinum Deum in Trinitate, et trinitatem in unitate veneremur,neque confundentes personus, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria, coaeterna majestus etc. 20) Imo dogma Trinitatis tempore hoc adeo suspiciebatur, ut pro regula fidei haberetur, et edictis imperatorum vetitum esset, de hoc dogmate vel disputare. Quantum vero ad divinitatem Christi praecipuum de ea testimonium est quod concilium Nicaenum edidit his verbis : Christum nempe esse Filium Dei unigenitum, et ex patre nutum unie omnia secula , l)eum de Deo , Ijumen de Lumine , Deum verum de Deo vero , genitum non facium, consulslunliulem Patri, per quem omnia facta sunt. Vocabulum autem o/iomnco; (consubstantialis) quo usi sunt patres Nicaeni S. Athanasius rei bene peritus ita exponit: Ogouoiov est, quod eandem essen19) S. Basilius epist. 43, Gregorius Nazianz, 37. Ambrosius, L 1 de fide c, I. Augustinus L. 1. de Trinitate c. 4. Hilarius L. Il.de Trinit. Cyrillus Alexandr. L. II. in JoaDnem. 20) Gregorius Xyssen. L I. emura Kunom. Gregorius üazianz, orat. N. Athanasius T. I, opp. edit. Montfaueon p. TOO. 108. 422. 429. Hilarius Pictav, libr. tie Synod. Cyrillus Hierozolym. catech. XVI.