Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

495 minores modificationes caelibatus hic clericorum passus fuerit, semper tamen in Ecclesia Catholica viguerit, quavis Historiae Ecclesiasticae periodo suo loco recensebiihus. Reliqua testimo­nia super eo, quod caelibatus clericorum inde a primis ecclesiae temporibus viguerit, refert Thomassinus ití vet. et nov. eccles. discipl. part. 1. 1. 2. c.60. cf. Nostrum Epchiridiom Juris EccL Tom. 2. a §. 20 — 25. edit. 2-díe 1839. ^ — §. 102. C ’ f/ / Jp / M o n t a n i s t a e. : , v /* , ' Quamvis disciplina ecclesiastica periodo hac sat severa vi­geret, non tamen deerant, qui adhuc rigidiorem optarent, uti Montanus et ejus asseclae. Is Pejrinae ignobili Phrygiae op­pido parentibus ethnicis natus, obscurus quidam homo, natura tristi, et debili ingenio praeditus, avaritiae et dominandi cupi­ditati etiam suscepto baptismo indulgebat. Quia autem futura ad speciem praedicebat, ac duas mulieres Priscillarpi et Maximil- luin aeque fatidicas sibi adhaerentes habebat, moresque auste­ros praeseferebat multos sectatores nactus est, qui Phriges aut Calaphryges (oe xarnt <Vqvyctg) ab oppido autem Pepuzu , quod pro Hierosolymis suis reputabant, Pepuzi^ni 215 *) et a sectae parente Montanistae vocabantur. Eusebio teste Montanus et Maximilla insano spiritu correpti laquéo vitam suam finiverunt 2,G). Circa annum, quo Montanus errores suos spargere coe­pit, scriptores inter se disputant, in eo tamen omnes conve­niunt, cum circa medium seculi secundi, aut aliquanto tardius doctrinam suam sparsisse 2I7). Errores autem Montanist arum erant sequentes 1) Montanum velut paracletum venerandum esse, utpote, qui divinitus missus fuerit, ut Christi et Apostolo­rum in plurimis adhuc defectuosam emendaret, et perficeret 2,s). 2) nuptias secundas damnabant, imo et Matri­215 Epiphanias haeres. 48. mini. 14. et haeres. 49. num, I. 216) Eusebius II- E. L. V. c. 16, p. 218. et s. 217) Cfer. Eusebius ibidem et Eviphanius haeres. 48. num. 1. item Eusebius in Chronico ubi annum 172 statuit et Tillemontius adprobat in memoires T. III. p. 3. pi 119. cf. etiam ISicolaus ‘Le Mourry adparat. ad maxim, biblioth. Patr. T. I. p. 327. 218) Tertullian. libr. de pudicitia et alibi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom