Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

365 met ipsum diligenti S. Scripturae, lectione ad Christi fidem trans­ivisse 22); Divinam Scripturae S. originem, ejus auctoritatem et lectionem pari modo Tertullianus 23), & Cyprianus 24), Ori- geties 25 *) aliique commendant. *) Quamvis autem antiquissimi Patres haec omnia praestite­rint, nunquam tamen Scripturam S. vclut completam et unicam fidei regulam, seu agnoverunt, seu commendarunt, verum prae­ter Scripturam Sacram etiam traditionem divinam tamquam fon­tem doctrinae fidei et morum in universali Ecclesia semper con­servatum spectarunt, et pari pietate nunquam non veneraban­tur. Vox traditio (nnqaSoaig) a Patribus et Scriptoribus eccle­siasticis sensu diverso usurpatur/^Subinde sumitur ea pro omni doctrina divina, quae seu scripto, seu ore ad successores pro­pagata est. Communiter tamen Patres doctrinam ore traditam opponere solent doctrinae scripto propositae, clare indicantes: doctrinam Christi, et Apostolorum primum ore traditam, et a variis coetibus acceptatam jam extitisse , antequam Novi T. scri­pta concinnarentur, ac in variis ecclesiis nota redderentur, sic- que traditionem hanc unicum lleligionis Christianae tunc con­stituisse fontem, cui nec publicatis postmodum Apostolorum et Evangelistarum scriptis praejudicium inferri, vel alia quapiam ratione auctoritas adimi unquam potuerit. dNos omissis aliis, de traditione divina seu de doctrina domitus revelata, quam nul­lus hagiographorum literis consignavit, tractamus. Hanc intelle­xit etiam S. Irenaeus dum Gnosticos , qui errores suos compro­bare volebant traditione refellit ipsis opponendo: traditionem ma­ximae, antiquissimae, omnibus cognitae, a duobus gloriosis­simis Apostolis Petro et Paulo fundatae Ecclesiae Romanae 2G). Quo facto idem sanctus vir manifeste docet: optimam me­thodum esse haereticos ad occultas et falsas traditiones provo­cantes refutandi, si vera et divina traditio ex Ecclesiis Apo­22) Justin. M. orat, ad Grace, dialog, cum Triphone. 23) Apolog c. 31. 18. et 20. item de animae. 28. et adv. Marcionem 1.1. c, 19—21. . 24) De unitate Eccles. p. 111. ed. Brem, testim. adv. Jud. praef. p, 18. 25) UEQi áo/o)v Proem, et lib. IV. c. 1. opp. T. I. p. 156. et S, item homil. IX. in devit. op. T. 2. p. 240 etc. 26) Irenaeus 1. III. advers. haeres, c. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom