Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

366 stolicis maxime vero Ecclesia Romana desumpta ipsis objiciatur, quam nempe episcopi utpote Apostolorum discipuli et su?cesso- res semperjintegram custodiverunt. In eundem sensum loquitur Tertullianus: contra haereticos non est ad scripturas S. prae- vocandum , sed quid docuerint Apostoli, per Ecclesias ab ipsis conditas est probandum 27 *). Idem probant Clemens Ale­xandrinus 2S) , Origenes 29) et alii. Sed quantum honoris, et au­ctoritatis traditioni olim delatum fuerit vel maxime prcbat Vete­ris Ecclesiae praxis. Vigente illa de tempore celebrandi paschatis controversia tam orientales , quam occidentales Apostolorum tra­ditionem allegabant. S. Stephanus P. in controversia de valore baptismi ab haereticis collati consuetudinem Ecclesiae Romanae traditionis auctoritate defendebat statuens : nihil innovandum esse nisi quod traditum est. Exortis Ilydroparastatis S■ Cyprianus se opposuit his verbis : in calice offerendo dominica, traditio servanda est 30). Ex quibus perspicuum fit verbum Dei tam scriptum, quam viva voce traditum a primaevis Ecclesiae Pa­tribus ut fonte mspectatum fuisse, ex quo Religionis Christianae dogmata hauriantur. f #) Usum S. Scripturae valde circumscriptum fuisse , ex se ipso intelligitur, Cum nimis arduum fuerit, sub gladio tyrannorum aliis- que injuriis temporis tantas versiones, aut copias procurare, quantae pro lectione Cujusvis, aut praelectione suffecissent. Advertendum in­super , quod S. literas secreti instar thesauri spectaverint Patres, et in iis, quos ad eas legendás animabant, devotum semper docilem et obsequentem animum supposuerint, neque ulli thesaurum hunc com­municandum statuerint, nisi qui simul traditionem diuinam jam notam habuerit. Origenes ipse, qui unus ex doctissimis antiquitatis inter­pretibus erat, in eruendo nonnullorum Scripturae S. locorum sensu literali difficultates fere insuperabiles passus est. Difficultates hae cum tempore anctae sunt adeo, ut omni adpaiatu exegetico instru­ctum esse oporteat eum, qui cunctas explanare possit. Unde facile concludere licet, quid de vulgari et promiscua Scriptui ae S. lectione, quam hodie tantopere commendant Acatholici, proprie tenendum sit. 27) De praescript. adv. haeret, c. 19. 21. 25. 28) Sírom. I. VI. p.S03. item lib. I. p. 322 . 29) jrf?* aqxcav Praefat. opp. T. I. p. 17. 30) S. Cyprianus cpist. 63.

Next

/
Oldalképek
Tartalom