Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

364 Marcion haereticus sibi canonera fecit Ecangelicum et Apo- tt oli cum ad imitationem nempe canonis veri scripturarum novi foederis. Hanc Novi Testamenti divisionem in Ecclesia obtinuisse alii quoque scriptores testantur uti Irenaeus 14) Clemens Ale­xandrinus 15) Tertullianus 16 17 * *) Origenes IT) et Cyprianus 1S). Neque ullus dubitat, quin per EuuyyeXcov quatuor Evan°;elia,per AnoqoXr/.ov epistolae Apostolorum, et forte etiam Acta Aposto­lorum intellecta fuerint. Ex his satjfe clarum fit jam a seculi secundi dimidio collectiones librorum novi foederis factas fuisse, quas pastores ecclesiarum sartas, tectas conservabant, etsi de tempore et auctore, quo Canon reipsa conditus est, certi nihil deter­minare valeamus. Probabile enim est Canonem successive et a diversis constructum fuisse ita, ut primum quatuor Evangelia n Canonem conjuncta videantur ,9) , cui postea epistolae , et eliquae partes Scripturae S. adjectae sunt. His Apostolorum et Evangelistarum scriptis primi fideles tantam auctoritatem tribuerunt, ut illa velut divinitus inspirata et purissimum fontem spectaverint, unde coelestis Religionis doctrina , per Jesum Christum praedicata, aliqua ex parte (cum integra in solis Scripturae S. libris non contineatur) hauriri pos­sit; ideoque sacros hos libros primaevi jam Patres summa reve­rentia amplexi, discendi studio scrutati sunt, eosque in suum et fidelium usum zelosissime converterunt. Ita antiquissimi Patres in operibus suis Scripturae S. auctoritatem, ejusque usum fide­libus commendarunt: S, Clemens Romanus Corinthios hortatur, iit inspiciunt Scripturas Spiritus S. vera oracula, eosque admonet ut S. Pauli epistolam ad illos scriptam diligenter le­gant 20) ; Clemens Alexand. de Scripturis S. loquens : eas jp«- cpng d-eoTivsvge; seu Scripturas divinitus inspiratas compellat -1); Justinus M. aeque hagiographorum V. et N. T. auctoritatem in­signiter describit, dicens: eos nihil de suis ipsorum cogitationi­bus et placitis, sed quae a Deo acceperunt tradidisse; imo se- • 14) Irenaeus 1. I. adv. haere?, c. 3, §. 6. lő) Síromat, libi*. V. pag. G64. etlihr. 6. pag.7S4. 16) de pudicitia c. 11. et 12. de baptismo c. 15. 17) homil. 19. in Jerem. pag. 186. edit. Huet. 181 Epistola 74. pag. 211, 19) Eusebius H. E. L. III. c. 24. 20) Clemens Rom. I. ad Corinth, c, 45. 47. 21) Clem.Alex. Strom. I. VII, p. 89-1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom