Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
t vandain insigniter profuturam esse sciebat ‘). Profecto et illi ex Apostolis, qui doctrinam Christi scripto consignarunt, pauci tantum erant, et hi etiam vel occasione semet offerente, vel precibus nonnullorum deferentes unum alterumve doctrinae caput in literas retulerunt, quin tamen integrum Religionis Christianae systema deducere intenderent. Et alioquin docti ina CÁristi per varias orbis partes orali praedicatione multo celerius, quam Scriptis Apostolorum diffundi poterat. Sed concesso etiam Apostolos cuncta ad salutem necessaria literis complexos fuisse, quod probari nullatenus potest, extra tamen omne dubium positum est, diversas Religionis veritates curatius definiri, ampliusque exponi debuisse per Successores Apostolorum. Ex quibus clarum fit, ad fidem primitivae Ecclesiae probe perspiciendam necessaria nobis vel maxime esse Patrum, et Doctorum ecclesiasticorum opera. Quia porro scripta eorum continent plura quae ad universalem Ecclesiae fidem proprie non spectant, imo quaepiam in iis tantum x«t' avŐQamov dicta reperiantur, haec enncta bene distinguenda eaque solum scripta Patrum in subsidium vocanda sunt, quibus velut episcopi fidelibus suis doctrinam ad salutem omnibus necessariam e professo exponunt, aut velut privati Scriptores propriam orthodoxae fidei suae professionem eliciunt, vel denique quibus illi in suam propriam 'defensionem Christi doctrinam proponunt. Maximam his in adiunctis attentionem merentur Symbola seu professiones fidei, summam credendorum in quodam compendio exponentes , ideo concinnatae , ut fideles capita fidei, et facilius memoria tenere, et se a gentilibus, et haereticis clarius distinguere potuerint. Symbola talia occurrunt jam publica, quae integris communitatibus auctoritate Ecclesiae proposita sunt, jam privata, quae singularium fidelium adaequatam, et praecisam confessionem exhibent. Ad publica refertur imprimis Symbolum sic dictum Apostoliam- Post h°c memorari merentur: Romanum 1 2) per ecclesias occidentis vigens — 361 — 1) S. Irenaeus advers. haeres. 1. III. c. 4. p. 178. Tertullianus Prescript. haeret, c. 13. Clemens Alex. Stromal, 1. VI. p. 803. Origenes de princip. praef. opp. Tom. I, p. 47. 2) Kvfinus hujus mentionem facit inexposit. Symboli Apostol.