Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
3G2 ct priori brevias deductum, Aquilesnse 3) Orientale 4), et Antiochenum 5J et Slfsub *'), Symbola privata nota sunt ea, quae in scriptis S. Irenaei 6} et Tertulliani 7) polemicis, item in S. Gregorii Thaumaturgi expositione fidei 8) leguntur, denique illud, quo«’ Origev.es ad orthodoxiam suam declarandam prologo in libros ne^ a^wviinseruit 9). Ceterum relate ad horum Symbolorum complexum id prae reliquis bene observandum, ne putemus Christianos hujus temporis ea tantum fidei capita credidisse , quae in illis continentur. Nam esto unam eandemque fidem ubivis locorum ct praecones docuerint, et fideles tenuerint, magna tamen Symbolorum diversitas extitit, non quidem relate ad materiam, sed relate formam, seu relate ad numerum articulorum fidei, quos comprehendebant. Varietatis hujus ratio inde repetenda est, quod cujuslibet ecclesiae praecones vel maxime illius doctrinae confessionem a suis exposcerent, quae per temporis circumstantias praesertim necessaria videbatur, utpote vel ad tutandos fideles contra haereses tunc vigentes, vel ad eorum animum contra persecutores erigendum. Norma Religionis a Christianis agnita. Quamvis primi Christiani fidem suam ex orali institutione potius quam e Scripturis S. edocti, imo et tristi experientia convicti fuerint, illos, qui ab orali institutione recesserant, passim fidei puritatem amisisse, scriptis tamen Evangelistarum et Apostolorum, nec non Veteris Testamenti paginis summam, quam poterant, venerationem deferebant. Utebantur quippe doctiores his literis non solum ad confirmandam Religionem Christianam, quam oretenus proponebant, sed ad eam quoque vindicandam contra assultus, quibus gentiles philosophi eam impetebant, saepeque libri sacri aptum medium praeconibus pacris praebebant, 3) Joan. Frank. Bernard. Maria de Rubeis monument. Ecclesiae Aqui- leensis p. 67. 4) Rufinux Symbol. Aquileense confert cum Romano, et Orieutali, 5) Conf. Jo. Ludov Ruelium concilior, illustrat. Tom. I. p. 904. 6) Advers. haeres, libr. 1. c. 10, 7) Dc Veland. virginib. Q, 1. advers. Prax. c. 2. de praescript. c. 13. 8) Gregorii oper. p. 1. 9) Origenes nequ ao^cor pracf. p. 47. scq. Tom. I. oper. §• 59,