Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

3G0 dri vivens, ct martyrio affectas , maltos ingenii sui partus cdU dit. Ex his tamen plerique aetatem haud tulere. Supersunt: li­ber de antichristo , canon paschalis in statua marmorea anno 1551. prope Romam effossa graece , et laliue descriptus, item nonnulla fragmenta, quae partim in vulgatis operibus, partim in codicibus manuscriptie continentur^3 *) 12) Julius Africanus. Nicopoli Palaestinae episcopus“5*) plura eruditionis suae monu­menta vulgavit. Anno circiter 232. diem supremum attigit. In­ter fragmenta operum ejus, quae supersunt, praecipue notari merentur a) libri quinque de Chronographia ab orbe condito usque ad annum Ch. 221. diversis postmodum commentariis ex­planati. ß) epistola ad Origenem de historia Susannae 93), qua historiam illam velut spuriam impugnat, nec veritati historicae consentire asserit, propterea ab Origene reprehensus et refu­tatus. Plura de hoc auctore recenset. Jo. Alb. Fabricius in Notitia fontium Christianae Religionis. Notitia Patrum, ct Scriptorum ecclesiasticorum, quos pau­cis recensuimus , vel inde maximi momenti est, quod ex iis per- spiciamus, qualiter Christi et Apostolorum doctrina tribus primis seculis intellecta, explanata, et singulorum fidelium indigentiis adeommodata fuerit. Magno in errore versantur, qui integram fidei primitivae summam, e sola scriptura N. T. desumendam esse contendunt. Nam nec ipse Christus quidquam scripsit, nec Apostolis suis quantum scimus, ullum scribendi mandatum im­pertivit, urgens tantum instructionem oralem, quam ad mutuam confidentiam inter praecones, et fideles excitandam, ac conser­03) Opera ejus edidit. Ja. Alb. Fabricius 2 Vol. 1716. ct 1718, f. Mar­tyrium vero illius hymno XI. descripsit 1'rudenlius. 94) Hebediesu catalog, libr,. Chaldaeorum c. 15. 95 Eusebius H.E. lib. VI. c. 31. pag, 325. biblioth. graeca CAPUT III. De Doctrina Catholicorum. %. 58.

Next

/
Oldalképek
Tartalom