Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

irnpedimeuta culturae hominum posita fuerint, qua ratione viri de Ecclesia, et Patria bene meriti impedimenta tollere adnisi fuerint, quae item docendi methodus caeteris praeferanda sit. ff) nonnunquam accidere solet, ut quidam ritus nostros traducant, hos Pastor animarum ex Historia solum Ecclesiastica apte refel­lere potest, dum ex eadem illos edocet, ritus nostros vetus­tissimos, ac vel ideo aestimandos esse, cum saepe res profanae multo minoris antiquitatis, et momenti summopere aestimentur. Insuper Historia Ecclesiastica rationes, ex quibus ritus intro­ducti sunt, evolvit, originalemque eorum significationem exponit. Nec dubitandum ritus nostros etiam coram hostibus suis gratiam inventuros esse , si modo primaevam eorum significationem no­tam habuerint. His expositis, Pastor animarum , dum ritus hos peragit, actione sua praesentes edocet, et ad Religionis nos­trae mysteria, gravissimasque veritates, quae ritibus designan­tur, vel tacitus reflectit, hacque ratione ultro eosdem instruit, et majorem iis erga ritus reverentiam instillat, y) notitia Histo­riae Ecclesiasticae zelum Domus Dei, et prudentiam pastoralem Curatoris animarum mirum in modum promovet, dum nempe ex ea perspicit, qua ratione Episcopi ceu depositarii fidei, aliique viri Ecclesiastici in conservanda puritate doctrinae Christianae, in eradicandis haeresibus, in castigandis moribus fidelium, et in emendanda disciplina vigilaverint , quomodo in excolenda Do­mini vinea pondus diei, et aestus portaverint, quomodo causam Dei quavis occasione defenderint, quales persecutiones subire , animamque suam pro ovibus ponere parati fuerint; dum ex ea cognoscit, quomodo fortes illi, et constantes viri muneri suo satisfecerint, quomodo in duris rerum adjunctis versati sint, ac in maximis etiam tempestatibus navim Ecclesiae prudenter dire­xerint , qualemve moderationem auimi in iis cunctis perficiendis observaverint. Historia Ecclesiastica iis , qui curae animarum , quae merito ars artium dici potest, praesunt, perfectissimam imaginem veri, et sancti Pastoris describit, quam considerent, et sequantur. Hanc secuti omnem gloriam in humilitate, omne emolumentum in lucro animarum, omnes opes in contemptu opum, in evangelica paupertate, in solis, et veris animi divitiis repo­nere conabuntur. Denique Historia Ecclesiastica Pastorem ani­

Next

/
Oldalképek
Tartalom