Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
xlsse, idem est, ac eandem refutasse. Ad haec autem omnia exequenda nobis se ducem praestat Historia Ecclesiastica. Dein haeretici comminiscuntur, catholicos successu temporis multa Religioni Christianae adiecisse, quae prorsus aliena a mente Jesu Christi, imo iis repugnantia sunt, haec proinde omnia a genuina Religione Salvatoris separanda esse. Hos Theologia Dogmatica ex Historia Ecclesiastica refellere pergit, indigitando , qualemuam Ecclesia Christi inde a’ principio quavis aetate doctrinam tenuerit, et quali cum constantia eandem immutatam semper professa sit, ac defenderit. Porro plura dogmata , ab haereticis impugnata, et resecta ex perpetua Ecclesiae praxi invicte probamus , praxis autem haec ceu plurium dogmatum vehiculum, custos, et interpres discitur ex Historia Ecclesiastica Denique id , quod nonnulli Patres de aliquibus mysteriis parum, aut obscure scribant, Theologia Dogmatica ex disciplina arcani explicat, imo recte inde , quod talia mysteria celare studuerint, Patres, eadem confirmantur, et adversarii propriis eorum argumentis refutantur, jam autem claram, et adaequatam notionem disciplinae arcani, mysteriorumque eorum, quae ad illam spectabant, Theologia Dogmatica solum ex Historia Ecclesiastica haurire potest. 3) Ad Theologiam Moralem ; nam ex Historia Ecclesiastica cognoscitur, quomodo ratio togitandi et agendi per Moralem Christianam mutata, hominesque perfectiores redditi fuerint, atque sic praestantia, efficacitas, et utilitas Moralis Christianae factis probatur /?) qua ratione generalia Moralis Christianae principia ad speciales vitae humanae eventus adpli- centur, quibus modis virtus, officiorum implementum, et moralis cultura cujusvis hominis promoveatur y) ex inde docemur, quantum nonnulla instituta , litus, caeremoniae , et vitam instituendi ratio ad perfectionem moralem hominis conferant. <5) quanta mala producantur, si media virtutis cum ipsa virtute confundantur, qualem haec confusio fanatismum post se trahat, et quomodo hinc vera virtus, et poenitentia negligatur. «Q ex Historia cognoscimus causas virtutum, et dominantium vitiorum, effectus item moralitatis , ct immoralitatis. 4) ad Theologiam Pastoralem ; nam a) Historia Ecclesiastica exponit, qualia subsidia ad homines quovis tempore excolendos maxime idonea viguerint, quae item