Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

9 nam critica solum per Historiam Sacri Textus illustrari, anti­quitas , et valor variantium lectionum discuti potest. 2) ad The­ologiam Dogmaticam; nam a) plura tenemus dogmata, quae in Scriptura sacra vel non continentur, vel saltem obscure adum­brantur. Haec ex traditione divina probantur, hanc autem nos Historia Ecclesiastica docet, dum nobis ostendit, quid ubique, semper, et ab omnibus fuerit creditum 7 * 9). ß~) Theologiae Dogmaticae objecta saepe ex decisionibus Conciliorum, et Scrip­tis S. Patrum desummuntur, ad id autem praestandum nihil ma­gis aptum, imo fere unicum medium est Historia Ecclesiastica; nam haec ostendit, quomodo Ecclesia liaereses refutaverit, quidve in conciliis tenendum proposuerit, lucemque affundit, ad Patres rite intelligendos. Certo Patrum opera solum obscure in- telligemus, nisi nobis eorum biographia, patria, studia, philo­sophia, adjuncta, occasio, scopus scribendi nota sint, nis aetatem sciamus , qua quis opus suum concinnavit, an in juni­ori , aut seniori aetate scripserit, an post exortam controver­siam, aut factam jam ab Ecclesia decisionem, an non forte men­tem suam intuitu ejusdem doctrinae mutaverit. Denique multo clarius intelliguntur Patres, qui haeresim quampiam oppugnarunt scripto ei et ipsa haeresis nota sit s). Haec autem cuncta nobis sup­peditat Historia Ecclesiastica, y) Theologiam Dogmaticam opor­tet quoque ess e polemicam, seu debet refutare haereses, ad hoc vero necessarium est, nosse originem, causas, argumenta hac- resum, errores antiquiores , et principales discernendi a recen- tioribua, et minus principalibus, praetextus, et figmenta, quibus haeretici errores suos tegebant, noscenda, investiganda est vitae, ratio, et studia sectariorum, quomodo sensim veram doctrinam Salvatoris in rem suam mutaverint, ac tandem penitus ab ea defecerint; praecipuum vehiculum ad vincendum hostem est ejusdem notitiam habere. Nemo' ait Lactantius, potest veris armis instrui, si hostem, contra'quem fuerit armandus, igno­rat °). Et alioquin haeresim solum ad originem suam reve­7) Vincent. Lirin. commonit. adver. haereses Cap. 3. 8) Auctor opu­sculi de optima methodo legendorum Ecclesiae Patrum Cap. XI, 9) Divin. Institutionum Litr. 3. C. 29.

Next

/
Oldalképek
Tartalom