Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

8 §. 6. Necessitas. Theologis Historia Ecclesiastica non solum utilis, verum ' etiam necessaria est, et quidem I. generatim. Historia enim Ec­clesiastica Theologiae ortum, et progressum exhibet, diversam ratione temporis methodum docendi designat, et eo ipso oculis subiicit, quomodo Religio semper eadem quidem in Ecclesia perstiterit, sed Theologia jam hanc , jam illam formam induerit, ac proinde, quod uni aetati suffecit, alteri minime satisfecerit; S. Patres, aliosque Scriptores Ecclessiasticos, corumque opera recenset; quae ad essentialia Religionis, quae item ad acci­dentalia, aut scholastica spectent, exponit, ac prout primorum fidem, et observantiam ad salutem necessariam docet, ita libe­ram de postremis sic, aut aliter sentiendi facultatem tribuit, quin aliquem propter diversitatem opinionis statim perniciosi erroris arguat. Cum autem adversarii saepe argumentis e vetustate ec­clesiastica desumptis pugnare soleant, iisdem Theologus mihil fundati reponere valebit, nisi et ip6e in iis versatus fuerit. II. Speciatim necessaria est 1) ad stndium Biblicum; nam Historia Ecclesiastica originem, et numerum sacrorum librorum recenset, eorum authentiam, integritatem, et Oconvtvgiuv solidissime con­firmat, historiam canonis deducit, versionum originem, ct fata evolvit, quantave textui originario danda sit auctoritas, ostendit. Historia Ecclesiastica fundamentum praebet sic dictae interpre­tationi historicae quae multa Bibliorum loca illustrat, et sinis­trae eorum interpretationi viam praecludit. Quis porro nescit, quanti momenti sit Historia Ecclesiastica interpreti Catholico ad Id, ut cognoscat, quomodo Antiquissimi Patres S. Scripturam intellexerint, et qua ratione Ecclesia docens pro legitima aucto­ritate sua ejusdem sensum exposuerit 6). Sed nec critica novi Foederis sine Historia Ecclesiastica multum proficere potest, 6) Interpretes Catholici pro primo canone statuere solent: legitimam interpretandi auctoritatem et magisterium Scripturarum V* et N. F. esse penes Ecclesiam. Hoc exemplis ex Historia Ecclesiastica de­sumptis confirmari et illustrari solet. Vid. Siepli. [Jayd Introduct hermenevt. in S. N. T. libros. Sect. II. Cap. 2, § 6. seqq. #

Next

/
Oldalképek
Tartalom