Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
ileis constat. 4) beneficia Religionis Christianae manifestat, quod videlicet culturam mentis, et corporis insigniter auxerit., quod vitam socialem, et charitatem inter homines promoverit, quod diversis iisque utilissimis institutis occasionem suppeditaverit. 5) vivis coloribus monstrat, quomodo Ecclesia Catholica semper, et ubique eandem fidei morumque doctrinam tenuerit, hodiedumque teneat, proinde unitatem, ceu notam Ecclesiae Christi, evincit. Et profecto Historia teste agnoscimus inter multiplices Religionis Christianae theorias solam Religionem Catholicam firmam , sifcique ratione doctrinae semper aequalem in hodiernam usque diem euperesse. Cujus phoenomeni super- naturalis causam quoque supernaiuralem statui oportet; nam quae humana sunt, ea evanescunt, et mutantur, quae vero divina, eadem perpetuo manent, et firma persistunt. 6) Historia nobis exhibet praeclara morum, et virtutum Christianarum exempla, dum sinceram pietatem, charitatem erga proximum, patientiam, et in adversis ferendis fortitudinem primorum Christianorum , et Martyrum describit. Sed et vigilantiam , ac prudentiam Christianam inculcat, dum lapsus etiam turpissimos non reticet, dum priorum amore accendit, posteriorum autem horrore percellit, dum ad illa imitanda, ad haec vero fugienda disponit. 7) Ciare demonstrat, quomodo afflicta virtus frequentissime pulchrior e persecutione prodierit, quomodo scelus ad fastigium fortunae saepe elevatum, eo profundius ruerit, quomodo astutia, et mala fides saepe optato effectu caruerit, ac mala aliis intentata ipsos auctores tetigerint. 8) Historiam profanam illustrat; nam inulta ex iis, quae in Ecclesia evenerunt, in Rempublicam quoque redundarunt, sic controversiis theologicis Respublica turbata fuit, varietas religionis lites, bella, rebelliones, emigrationes incolarum produxit, superstitio, et Fanatismus pluribus in RepobJica stragibus occasio fuit. Religio nunquam sine malis sequelis spreta fuit, quotiesque sacra fidei anchora praecidebatur, toties civitatis quoque fluctuabat navis.N Ut adeo quod Cicero de omni Historia dixit, merito etiam de Historia Ecclesiastica dici possit: quod sit testis temporum, lux veritatis , vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis. Lib. II. de Oratore C. 9.