Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

3 dogmata, aetatis proprietas, nationum, et personarum character1, scientiarum progressus, subsidia, et impedimenta derivantur.\ Wotiva autem pro methodo pragmatica pugnant sequentia: «) Historia nou exponens causas eventuum, non attingens nexum, et usum eorum, lectoris exspectationi minime respondet; nam quo magis eventus quidam nostram attentionem excitat eo ingra­tior nobis esse debet causae ignorantia, ß) dum quis ignorat cau­sas eventuum, adaequatum de factis judicium ferre non valet: profecto multis factis, si horum causae notae essent minus lau­dis, aut vituperii tribueretur, y') cum cognitione causarum etiam interiora hominis scrutari felicius pergimus; nam inde nobis viae illae adaperiuntur, quas homines ad fines suos assequendos, de­sideriaque sua implenda delegerint, inde perspicimus, qua ratione homines nonnunquam in fines politicos religione abusi sint, i) ex perspectis causis eventuum leges agendi pro futuro statuuntur; nam illae nobis ostendunt, cur res quaepiam e votis, aliae vero infauste cesserint, quomodt* ex parvis nonunquamcausis magni, et improvisi eventus fluxerint, qualiterve parva saepe scintilla magnum excitaverit incendium, s) perspectae causae eventuum documento sunt, qualiter providerltia divina ex malis, et tristis­simis saepe factis bonos effectus producat, proinde patientiam in duris, fortitudinem animi, et solamen in adversis instillant, atque sic fiduciam in providentem Deum miro modo promovent. £} exemplo nobis serviunt magni nominis Historici, quales sunt Polybius, qui primus nomine Historiae pragmaticae usus est2}. Tacitus, et alii, qui bene perspicientes Historiam nonnisi hac me­thodo vere magistram vitae dici posse, cuncti eandem secuti sunl. *) De veritate ab Historico nunquam non prae oculis tenenda le­gatur S. Gregor M. in E/.echiel. I. 1. Homil. 7. S. Bernardus in Epist. 78. Melchior Can. De Locis Theol. 1. 11. C. 6. Henr. Spondanux in Annál. Eccles. Baronii contin. Tom. 2. ad a. 1534 n. 18. Fleunj Hist. Eccles. T. 18. Dissert. 4. §. 13. ~ ln exponendis Causis eventuum observandum 1) ne causae facto­rum arbitrario exponantur, imptimis dum ad consilia Dei referuntur; ne hominum obtutus Deo tribuantur. 2) causae externae ab internis rite distinguendae sunt; nam non raro accidit, ut causa, ex qua 2) Hist. !. I. C. 2. 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom