Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

4 factum externe commissum dicitur, laude digna sit, licet causa in­terna, quae reipsa illud produxit, reprehensionem mereatur. 3) even­tus , qui e pluribus causis emanare queant, uni haud adseribendi; magna molimina e pluribus passim causis procedunt; nisi hae omnes in considerationem sumantur, difficultates augentur, dissipandae se­cus, si omnium ratio habeatur. 4J cavendum, ne eventus, qui post factum quodpiam contigerunt, eidem facto statim vehit causae tri­buantur; nam causae nonnullorum eventuum saepe ita remotae sunt, ut illas penetrare uuili liceat. Quare diuturnae meditationi, et atten­tae rerum considerationi subjicienda sunt phoenomena cuncta, quo 6ic ad ipsum noumenon aditus inveniatur. Á §. 4. bf •. Unde causae eventu um depromendae. '' . Cum tantum iutersit Historiae causas eventuum depromere, operae pretium meretur: fontes, ex quibus causae eventuum de­sumendae, indicare. Sunt autem 1} Scriptores coaevi et sup­pares, dum quippe easdem vel diserte recensent, vel saltem ita se explicant, ut ex verbis eorum causae eventuum erui queant. 2) cognitio hominum; nam qui hominis cujuspiam indolem, ta­lenta, studia, affectus, opiniones, vitam practieam , seu inte­grum homiuis characterem notum habet, ille sine magno labore etiam actionum humanarum causas eruet. Vetustissimae aetatis homines se nobis cognoscendos praebent per dicta, et facta sua in Historia adnotata, aut per opera scripta, imprimis epistolas teste Justo Lipsio 3j): Detegimur in epistolis, et subjicimur oculis gene nudi. Nosse rne, aut alium vis? epistolas lege, quae depingunt ingenii mei affectus: judicii imo et vitae non vana imago isl/tic) 3) cognitio aetatis tum praecedentis, even­tus enim non raro in aetate praecedente fundantur, ibidemque praeparautur, tum subsequeutis, qua eventus acciderunt, quamlibet enim aetatem distinguit character quidam proprius, cujus coguitione plurium eventuum causae facilius innotescunt. 4) cognitio locorum, nam in characterem hominum multum influit clima, hocque illum ita modificat, ut solo ex climate fiat ad homiuem saepe conclusio. In /rigora • ait Seneca, septemtrio- nemque vergentibus immansueta ingenia sunt, ut ait pocla, 3) Justus Lipsius in Praefat. Epiat. select. %

Next

/
Oldalképek
Tartalom