Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

100 rum notitia necessaria est, ut antiqua illa scripta intelligamus. Talia autem nomina collecta et ordine alphabetico exhibita, v. in L’ Art de verifier les Dates, Antonii Pilgram Calendario Chronolo- gico) Joseph! Helwig Bdtredputng. §• 35. Anni. Almus solaris est spatium temporis ex 12 mensibus solaribus constans, quo terra circa solem convertitur et ad idem punctum , unde digressa est, redit, quod juxta La Lande Astro­nomie edit. 1792. T. 1. p. 298. = 365. die- bus , 5 horis, 48', et 48", aut 47". Annus So­laris etiam annus tropicus nominatur, eoquod ab aliquo ex 4 cardinibus anni, seu tropis, ducatur, a) Annus lunaris autem est spatium temporis ex 12 mensibus lunaribus synodicis constans , quod = 354 diebus , 8 horis , 48' et 33", 94. Annus lunaris non est naturalis , utpote tantum arbitrio humano introductus, b) a) In motu annuo telluris circa solem 4 veluti pun­cta distinguuntur, quae 4 cardines anni appellan­tur, suutque duo aequinoctia et duo solstitia , nempe aequinoctium vernum et autumnafe , solstitium ae­stivum et hyemale, quibus tellus primam partem Arietis, Cancri, Librae et Capricorni ingreditur et 4 anni tempora, ver, aestas , autumnus et hyems, inchoantur. Dicti 4 cardines anni graece Tonnái, seu conversiones vocantur. Jam pro arbitrio populo­rum plerumque ab aliquo ex his 4 cardinibus ini­tium anni desumptum est, sicut hac de re infra. b) Cum observatum esset, quod circiter post 12 men­ses lunares ver, aestas, autumnus, et hyems re­deant, annus lunaris 12 mensium lunarium, seu 354 dierum introductus est. Verum , postquam progressu temporis experientia docuisset, quod iisdem mensi­bus lunaribus recurrentibus haud eadem anni sola­ris tempora respondeant, necessarium fuit, de hoc errore tollendo cogitare, et annos ad solem accom­modare.

Next

/
Oldalképek
Tartalom