Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
101 Aegyptii jam tempore Herodoti anno solari usi sunt, seu 12 menses 30 dierum habuerunt et in line cuilibet anno praeterea 5 dies adjecerunt, adeoque annus Aegyptiorum 36 5 dies complexus fuit. Ilerodot. in Euterpe c. 4. Quod Hebraei, saltem post tempora Alexandri M. annum lunarem adhibuerint, satis exploratum est. Cum autem cogitari vix possit, quod Hebraei Festa a Mose instituta tardius aliis, ac Moses ordinaverit, temporibus celebraverint, valde verisimile est, quod jam annus Mosis ad lunam conformatus fuerit. Quamvis igitur in Scriptura Sacra nihil de mense intercalari occurrat, eum tamen jam apud antiquiores Hebraeos in usu fuisse dubitari nequit, secus initium anni apud eos omnia anni tempora pervagari debuisset, quod ratio mensis Nisan perpetuo in tempore verno defixi haud admittit. Quare forma anni a Mose instituti talis esse debuit: Moses Lev. 23. legem tulit, ut Sacerdotes 2da die Paschatis, seu 16ta mensis Nisan maturum manipulum ad altare offerant, sicque necessitatem iis imposuit annos lunares ad solares reducendi; nam si ultimo anni mense viderunt, segetes pro 2da die Paschatis ad maturitatem perventuras non esse, unum mensem intercalare debuerunt, a) Calmet Disquisition, in Chronologiam ante Comment, in Genes. Ludvv. Ideler j^anbb. ber mail), unb fed;n. (Eíjconoí. 1. 23. 5íer 2fbfcí;niíí. a) Mensis intercalaris, sen 13tus, T^eadar , seu Adar 2dus dictus, apud Judaeos tardius jam nominatim occurrit, ope cujus singulis trienniis annos lunares ad solares redigere consveverunt. Veteres Graeci annum lunarem habuerunt, cum tamen exactos lunae motus ignorarent, et