Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

10 nude referat, causarum autem investigatione, nisi liae a Scriptoribus coaevis, aut suppari­bus diserte proditae sint, supersedeat. Dicunt scilicet, causarum explorationem , praesertim elapsis pluribus annis, imo et seculis , lubri­cam prorsus et ancipitem esse, et ideo curio­sos talium causarum scrutatores saepe loco ve­rarum causarum proprias duntaxat conjecturas et suspiciones obtrudere. At aliis haec sententia non probatur, quibus et nos adhaeremus, ex sequentibus rationibus : 1) Historia, nisi causae eventuum in ea diligenter exponantur, sciendi cupidinem haud exsatiat, et quo magis aliquis eventus nostram attentionem provocat, eo ingratior erit causae ignorantia. 2) Sine cognitione causarum rectum de fa­ctis judicium ferri nequit; plura certe facta, si ex causis suis expenderentur, aut non, aut minus laudarentur, vel reprehenderentur. 3) Multa, nisi causae eorum proferantur, propter diversitatem opinionum, morum et consvetudinum pro diversitate temporum, lo­corum et nationum in Historia facile incredibi­lia videbuntur; sic saepe increduli ex ignoran­tia causarum, cum res ex sua aetate et na­tione dijudicarent, veritatem Historiae Bibii- cae, Veteris potissimum Foederis, convellere, imo risui exponere conati sunt. 4) Si causas factorum perspectas habea­mus, cor humanum penitius noscimus, cum hac ratione diversae illae viae, quibus homi­nes ad lines suos pervenire et desideriis suis satisfacere conantur, nobis innotescunt; inde videmus, quomodo saepe homines ad politicos lines consequendos religione abusi fuerint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom