Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

11 5) Causis eventuum cognitis prudentes cau­tique recidimur; cum sic discimus , cur aliquae res feliciter, aliae vero infeliciter cesserint, quomodo saepe causae magnorum eventuum parvae et inprovisae res fuerint, et non raro exiguae causae magnas tragoedias excitarint, instar parvae et contemptae scintillae in hor­renda incendia erumpentis. G) Causae eventuum cognitae docent, sae- penumero ex causis, quae sat tristes erant, praestantissimos effectus secutos fuisse, adeo- que providentiam divinam, quae etiam ex ma­lis bona eruere novit, quamplurimum com­mendant, et animum in quibusvis adversis hac contemplatione erigunt. 7) Exemplum habemus in magnis Histori­cis , qui causas eventuum sedulo adnotarunt, quales sunt: Polybius, Tacitus et alii, probe gnari, Historiam nonnisi hac ratione vere ma­gistram vitae futuram. Cavendum autem: 1) Ne causae eventuum arbitrario profe­rantur , maxime quoad consilia Dei, ne hu­mani obtutus temere Deo adseribantur. 2) Ne externae causae cum internis con­fundantur; saepe enim causa, quae externe praetenditur, laude digna est, quin propterea interna, ex qua actio ponitur, in consortionem hujus laudis veniat. 3) Ne eventus, qui plures causas habet, uni causae adtribuatur ; grandia consilia a mul­tis plerumque causis, ceu magnae naves a pluribus remis, impelluntur; certe non paucae difficultates, quae contra causam hujus vel il­lius eventus ponuntur, ulfro evanescerent, si plures causae dislingverenlur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom