Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
90 ac Sabbatum, dein Imam, 2dam, 3tiam etc. feriam numerarunt, sicut Judaei Imam Sabbati, 2dam Sabbati, 3liam Sabbati etc. a) Ecclesiae indignum videbatur, dies hebdomadae nominibus deorum gentilium designare, b) praeterea Ecclesia volebat, nomine feriarum fideles admonere , quod a vitiis feriari et singulos dies majori Dei gloriae consecrare debeant; nam feriare idem est, ac diem festum colere. V. Dufresne Glossarium sub voce : Feriare, c) Gentiles suis festis victimas feriebant, seu occidebant, hinc a ferio nomen feriarum derivatur. Sextus Pompejus Festus De verborum veterum significat. I. 6. Et autem dies hebdomadae feriae appellentur, id aliqui, uti Beda /. de temporum ratione c. 0. Cornelius a Lap. in Lev. 23. a Sylvestro Imo Romano Pontifice institutum fuisse tradunt. Sed perperam ; quia jam Tertullianus /. de Jejuniis c. 2. feriae 4tae et Gtae mentionem facit, d) a) S. Isidoras /. de natura rerum c. 3. ait: „quia dies Sabbathi ab initio feriatus habetur. Inde dies solis lina feria nuncupatur , quia primus est a feria. Item dies lunae proinde secunda feria, quia secundus est a feria: idest, a Sabbatlio, qui est feriatus. Sic et ceteri dies tali ex numero sumpserunt vocabula.“ b) S. Augustinus l. c. ait: „Una Sabbati dies Dominicus est, 2da Sabbati 2da feria, quem seculares diem lunae vocant, 3ia Sabbati, 3ia feria, quem diem illi Martis vocant, 4ta ergo Sabbatorum 4la feria, qui Mercurii dies dicitur a Paganis et a multis Christianis: sed nollemus atque utinam corrigant et non dicant sic. Habent enim lingvam suam, qua utantur. — Melius — de ore Christiano ritus loquendi Ecclesiasticus procedit.“ c) Baronius ad a. 58. n. 87. ait: „Ex his igitur ex sententia Origenis et Hieronymi recitatis, quibus dicitur, Christianos sanctiores non hanc, vel illam ad divinum cultum praescriptam habere diem , sed