Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

91 cunctis propensius divinum mimen venerari, inferii posse videtur, ea potissimum ratione in Ecclesia antiquitus institutum, ut dies hebdomadae omnes feriae nomine dicerentur.“ Scaliger autem De Emend, temporum l. 1. de Diebus rem sic explicat: ,,Ec­clesia Romana vocat ferias (dies hebdomadae) quia veteris anni Ecclesiastici initium a Pascha — Illius autem hebdomadis dies omnes septem erant feriati, ut testis est Hieronymus et alii veteres. Hinc obti­nuit, ut reliquarum hebdomadum dies etiam feriae vocarentur, praecipuo quodam principis septimanae Paschalis auspicio et Omine“ et ibid. I. 7. p. 775 et f. ,,Feriae autem quare dictae sint (dies hebdo­madae) cum in omnibus hebdomadibus feriandi ne­cessitas nulla incumbat, haec ratio est: quod annus Ecclesiasticus incipiat a Pascha. Septimana autem Pascitatis erat immunis ab opere faciendo et feriata , unde cum sex illi dies post Pascha feriati essent , et ea esset prima anni hebdomas , inde factum , ut omnes dies septimanae vocarentur feriae. Lex enim est Constantini M. rá; FLae/aXíug őúo e^do/xixdocg anQÚymtg zeXriv, zijv Ts 7TQO r« Jlaa/á, xul ttjv [iei ocvto. Non solum hebdoinadem post Pascha , sed et antecedentem excipit ab opere faciendo. Sed de posteriore hebdo­made usus tantum obtinuit. 66 Canon Patrum in Trullo.“ d) Galli a. 1793 hebdomadibus decades dierum substi­tuerunt, uti suo loco dicemus. §. 34. Menses. Mensis solaris est pars 12a anni solaris, ex 30diebus, 10 horis, 29', 4" constans. Men­sis innaris periodicus est spatium temporis, quo luna circa terram convertitur et 300 gra­dibus confectis ad idem punctum, unde di­gressa est, redit, quod = 27 diebus, 7 horis, 43', 11" 52,588. Mensis lunaris Synodieus est spatium temporis, quo luna orbita sua circa tellurem peracta ad conjunctionem cum sole venit, sive una lunatio, quae = 29 diebus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom