Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
89 Nationes l, 1, c. 13. ait: „etiam in latercu’um 6eptem dierum solem recepistis“ et /. De Idololatria c. 10 .* „Quis ludimagister sine tabula septem idolorum ?u seu : „nullus est ludimagister, qui non babeat in schola sua tabulam septem idolorum, hoc est, septem planetarum, unde nomina dierum hebdomadis cujusque. Fors notatum ia tali laterculo, seu tabula fuit, quid quaque die discipulis tradi oporteret, Judaei dies hebdomadae tantum numero, prout se ordine post Sabbatum excipiunt, distinxerunt et hinc Imam Sabbati, 2dam Sabbati et sic porro nominarunt. Mare. 16, 2. 9. Lue. 24, 1. Joan. 20 , 1. duntaxat diem 6tum graece Parasceven et diem 7mum Sabbatum appellantes, a) Joati. 19, 31. At veteres Aegyptii septem hebdomadae dies septem planetarum , prouti eotum habebantur , nominibus insigniverunt et sic diem Solis, Lunae, Martis, Mercurii, Jovis, Veneris et Saturni vocarunt. Ab Aegyptiis dein haec septem hebdomadae dierum nomina ad Romanos aliosque populos pervenerunt. Herodot. in Luterpe c. 82, Dio Cassius l. c. Eadem Christiani quoque adhibuerunt , sicut testatur S. August, in Ps. 93. a) Judaei nomine Sabbati etiam integram hebdomadam designarunt Mare. 16 , 2. Lue. 18 , 12. Exemplum eorum etiam Patres et Scriptores Ecclesiastici secuti sunt, uti Tertullianus L de Jejuniis c. 14. Eusebius l. de Martyribus Palaestinae c. l, in graeco. 8. Epiphanius Haeres. 70. Audianorum. 7i. 12. 8,. Augustinus in Ps. 93. quod ad talia Patrum et Scriptorum Ecclesiasticorum loca intelli- genda notari debet. Christiani, cum usum hebdomadarum a Judaeis accepissent, dies etiam earum a Sabbato cognominarunt, ut Judaei. Hinc Christiani dies ferias appellarunt, nam feria idem est,