Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

88 $. 33. Hebdomadae. Hebdomas a graeco eßSo^og septimus, la­tiné Septimana est periodus septem dierum. Haec jam in Historia diluvii Gen. 7, 4. 10. 8, 10. 12. et nomen etiam hebdomadae Gen. 29, 27 — 28. occurrit. Graeci olim suos men­ses in tres decades diviserunt. V. ^of). $)ofienJ ©ried). Ticdjaoiogie, 5tec $f). oon ^ac. bad). 23on ben Sftonaien ber ©riechen. Veteres autem Romani periodis novem dierum usi sunt. Nimirum omni nono die populus rure pro rebus vendendis et emendis Romam venit, unde nundinae, quasi novendinae a novem diebus appellatae sunt. Varro De re rustica l. 2. ab initio , Dionys. Halicarn. Antiqu. Roman. I. 7. Plutarchus in Coriolano, Dio Cassius Hist, Rom, l. 40. n. 47. Usus hebdomadarum tam apud Graecos, quam etiam Romanos tardius invectus est. Dio Cassius, qui sub Alexandro Severo Imperatore vixit, Rom. Hist. 1. 37. n. 21. refert, quod hebdomadae haud ita du- dum ante sua tempora apud Romanos , prout et alibi, introductae et ab Aegyptiis acceptae sint, a) De origine hebdomadarum non una est omnium sententia, Dio Cassius l. c. n. 21 et 22. narrat, quod hebdomades primi Aegyptii invexerint, occasione ex septeni planetis acce­pta, La Lande Astronomie editionis 1792. T. 2. p, 213. ait, quod distributioni dierum in hebdomadas ansam dederint phases lunae, quarum singulae septem circiter diebus durant. Sed verisimilius antiqua traditio de diebus crea­tionis ideam hebdomadarum excitavit.“ a) Jam tempore Tertulliani apud Graecos et Romanos usus hebdomadarum invaluisse videtur nam A(l

Next

/
Oldalképek
Tartalom