Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
S7 lins Noct. Attic. I. 3. c. '1. Censor in. /. c. Macrobius Saturn. 1. 1. c. 3. Calinet Disquisition, in Chronologiam ante Comment, in Genes. Ludw. Ideler i^anbb. bcu maif). unb tcd?n. (£f)t:o> uoi. l. S3b. 5fet' 2íbfcí;nítt. c) Non tamen perpetua fuit populorum hac in re consvetudo, sic Judaei in potestatem Romanorum redacti victoribus suis se accommodantes etiam a media nocte diem ordiebantur. Calmet l. c. d) a) Sine dubio propterea, quia tempus juxta lunam ordinarunt, cujus renascentis cornu primum vesperi videtur. b) Ecclesia morem Romanorum secuta diem a media nocte inchoat. Quare hic dies etiam Ecclesiasticus vocatur, qui in celebratione festorum et jejuniis obtinet. c) Inde versus memoriae causa: Atticus occasum spectat, Babylonius ortum, Nox media Ausoniis, media at lux praeplacet Umbris, Graeci mane diem incipiebant solis ob ortu , Vespere Judaei, scrutantes sidera caeli (Astronomi ) Dum sol in medio fulget nitidissimus orbe, Christicolae incipiunt medio sub tempore noctis. d) Nihilominus quoad divina Judaei veteri consvelu- dini insistentes diem etiam deinceps a vespera auspicabantur, qui ipsorum dies legalis dicitur. Hanc Judaeorum consvetudinem imitans etiam Ecclesia festa sua in olficiis divinis pridie, seu a primis vesperis inchoat. Ex dictis etiam intelligitur, Joan- nein , qui c. 13. v. 1. ait, Dominum ultimam cae- nam instituisse ante diem festum Paschae, non discrepare a reliquis Evangelistis, qui relerunt, a discipulis Pascha paratum esse primo die azymorum, Joannes enim vel diem naturalem iuteiligit, vel diem civilem more Romanorum a media nocte repetit , alii autem Evangélistáé de die legali loquuntur.