Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

71 lunienti habet, quod veritati tanto diligentius indagandae occasionem praebeat. Ad collisionem dijudicandam varia scri­ptorum genera notare oportet. Alius est scri­ptor, qui rei gestae interfuit, alius, qui eam tantum audivit, vel legit, alius est scriptor synchronus , seu coaevus, qui eo tempore vi­xit, quo eventus contigit, alius suppar, qui brevi post eventum vixit, vel qui equidem eo tempore, quo eventus contigit, jam vixit, sed ob defectum aetatis usu rationis destitutus tunc eventus notitiam liabere adhuc non potuit, alius posterior, qui longo tempore post even­tum vixit, alius est scriptor intraneus, qui est ejusdem regionis, aut religionis, cujus Hi­storiam scribit, alius extraneus, qui est alte­rius regionis, aut religionis. Jam in primis videndum, an non collisio fors tantum apparens sit, cum nempe locus hujus, vel alterius scriptoris corruptus est, cum similes narrationes pro una habentur, aut cum tempora et loca, quibus scriptores vixerunt, haud distinguuntur. In talibus casi­bus auctores, praecipue graves, inter se con­ciliandi sunt, nec temere quisquam eorum damnandus est. In primo casu lectionem veram restituere, aut, si id fieri non possit, corru­ptionem probabili saltem ratione ostendere, in altero casu similes narrationes distingvere, in postremo autem casu diversa tempora et loca, quibus scriptores vixerunt, observare oporte­bit. Certe, si tempora et loca distingvantur, saepe contradictio evanescet, quod in primis in rebus ad disciplinam et ritus pertinentibus notandum est; sicut enim hae respectu diver­sorum temporum et locorum variae fuerunt, ita quoque scriptores diversorum temporum et

Next

/
Oldalképek
Tartalom