Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

72 locorum in relatione harum inter se discre­pant, quod ideo praeterea animadvertendum est, ne disciplinam et ritus unius temporis alteri tempori, aut unius regionis toti Eccle­siae adtribuamus. Si autem collisio vera sit, sequentia ob­servanda sunt: Quoad collisionem positivam : 1) Scriptor, qui rei gestae interfuit, ei, qui illam duntaxat audivit, aut legit3 ceteris paribus praefertur. 2) Scriptor coaevus suppari et posteriori, prout et suppar posteriori, si cetera paria sint, aeque praefertur, propter majorem rei gestae notitiam, quam coaevus prae suppari et po­steriori, et suppar prae posteriori habere sup­ponitur, e. g. cum Romualdus Arclii - Episco­pus Salernitanus in Chronico refert, quod re­conciliatio inter Alexandrum 3ium Pontificem et Fridericum Imum Imperatorem in mutuo charitatis et officii veluti certamine peracta fue­rit, testimonio ejus, utpote coaevi, potius adhaerendum est, quam commento scriptorum tardiorum, cum narrant, quod Alexander 3ius collum Imperatoris coram se prostrati calcave­rit , et illis Ps. 90«' verbis: „super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem“ ipsi insultaverit, Imperatori au­tem dicenti r „non tibi, sed Petro“ responde­rit : „et mihi et Petro.“ — Dixi tamen, si cetera paria sint; nam fieri potest, ut in coae­vum prudens suspicio cadat, quod rem gestam ex partium studio, amore, odio, timore, adu­latione, spe aut reticuerit, aut aliter narra­verit, quam rem gestam dein suppar et poste­rior his animi adfectionibus haud obnoxius sin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom