Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

68 rint, quin Romana Sedes reclamasset— vel de­nique cum chronologia, sic Marianus Scotus Chronic'or. I. 3. ad a. 854. narrat, Leoni 4to Pontifici successisse Joannam Papissam eamque sedisse annis 2, mensibus 5, diebus 4, quam narrationem inter alia hoc etiam convellit, quia pugnat cum chronologia; nam Leo 4tus mortuus est a. 855, quare, si post ilium Joanna Papissa sedisset annis 2, mensibus 5, diebus 4, Benedictus 3ius nonnisi a. 857. in Pontifi­cem eligi potuisset, ubi tamen Benedictus 3ius eodem anno, qui Leoni 4to supremus erat, electus fuit, a) Si tamen ostendi posset, even­tum quoad summam rei contigisse et repugnan­tiam tantum casu in narrationem irrepsisse, eventus quoad summam rei negandus non es­set. At, quae hucusque diximus, non ita ac­cipienda sunt, quasi scriptores sinceri nunquam sibi contradicerent, quod in primis iis, qui multum scribunt, facile evenit, sed hoc tantum in rebus, in quibus nulla fraudis suspicio oriri potest, accidere solet, b) a) Ut recens admodum exemplum adducamus, Baro Geergius Vedekind Magni-Ducis Hassi medicus au­licus in opere: ©cr pi)tl)űgoraifd)c Drbcn :c. üeipjú; r 1820. p. 106. Henricum 7um Imperatorem a Je- suitis veneno sublatum scribit, ubi tamen Jesuitae primum post duo secula exorti sunt. V. Sitcratur=> Scitum; für fati). 9teliflion$lcf)rcr, 1820. Febr. p. 224. b) Saepe jam in ipsa scribendi ratione quaedam veluti spiran9 et viva sinceritatis imago expressa est, sicut in auctoribus sacris, qui Historiam Biblicam .aperte, clare et simpliciter conscripserunt, exemplum habe­mus. Nimium ornati styli studium veritati odiceresolet. t < §. 23. Speciatim circa Traditiones pias­Cum saepe traditiones mera commenta sint, aut res per ora multorum ita depravatae, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom