Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
69 prima et vera earum facies amplius agnosci haud possit, in iis recipiendis summa cautio adhibenda est. Quare speciatim circa Traditiones pias sequentia notanda sunt: l) Traditio de aliquo facto illustri et publico , quod in communitate ex coaevis nullus ignorare potuit, et statim ab initio evulgatum luit, authentica est; praesertim si ex ea communitas nullum temporale emolumentum habeat, eique, cum primum spargi caepit, alii, in primis vicini, quorum interfuisset, haud contradixerunt; nam verisimile non est, quod tale factum aliquis confinxerit, et in ejus commentum alii quoque concesserint, talis est e. g. traditio de eo, quod S. Petrus Romae Episcopatum tenuerit et martyrium subierit; nam res adeo illustres et publicae , ad ipsum scilicet Principem Apostolorum pertinentes, Romae Christianorum coaevorum nulli ignotae esse potuerunt, nec credibile est, quod, si res istae tantum commenta fuissent, in iis Romani et alii, de quibus certa testimonia supersunt, mature adeo consensissent, cum praesertim res istae pro universa Ecclesia summi momenti fuerint, adeoque etiamsi pro Romano S. Petri Episcopatu coaevorum et supparium testimonia non habeamus, sola antiqua Romanorum traditio de eo prudenter dubitare non sinit. Contra traditio de facto minus illustri et publico, quae ab initio ab uno, vel paucis propagata et serius vulgata est, nisi illius origo ad testimonium lide dignum reduci possit, rejicienda est, talis est e. g. traditio Trevirensium de tunica Christi Domini apud ipsos adservata. V. Christoph. Broverus et Jacob. Masenius in Antiqu. et Annál. Trevir. I. 15. n. 17. aut traditio Mediolanensium de frusto serpentis aenei