Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

58 auctori, seu contextui, locis parallel's, nolis auctoris sententiis etc. consentiant. Contra locus corruptus censetur, si eo hicce consensus desi­deretur. Sed hic rursus cautione opus est, quia saepe hoc vitium ipsius auctoris hallucinationi ei negligentiae attribuendum est; praeterea auctor sententiam suam mutare potuit. Igitur considerare oportet, qualis sit scriptor , quale vitium, an illi hoc adscribi possit, et an non scriptor sententiam suam fors reapse muta­verit. a) a) Cum generatim aliquod scriptum integrum esse di­citur, hoc non ita intelligendum est, quasi scri­ptum omnium, etiam fortuitorum, errorum im­mune esset, hos enim in operibus, in primis anti­quis et majoribus , toties descriptis et editis penitus evitare impossibile fuit, unde in omnis generis ope­ribus tot variantes lectiones; sed tantum hoc adiir- inatur, quod tale scriptum mala fide universe, seu quoad omnia exemplaria, aut saltem majorem eo­rum partem corruptum non sit, nec naevi illi, qui casu irrep-erunt, summam rei adficiant. Talem certe corruptionem intelligunt, qui scriptum quodpiam corruptionis arguunt. Jam ex dictis patet: 1) Quod corruptiones ex collatione origi­nalis, codicum antiquorum, MSS. et typo im­pressorum , versionum , commentariorum et citatorum veterum, ex variantibus lectionibus, contextu, locis parallelis, notis auctoris sen­tentiis etc. emendentur, a) a) Nulla emendatio facienda est, quin de ea et causa ejus lector moneatur, praesertim si emendatio tan­tum sola conjectura nititur. 2) Quod optimis, quantum fieri potest, editionibus cum nolis utendum sit, ne cum gravi sumptus, temporis et, quod pretiosius

Next

/
Oldalképek
Tartalom