Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

50 adhuc, ipsius saepe veritatis dispendio editio­nes terantur, quae corruptae et erroribus ple­nae sunt. §• 22. Auctoritas. Fontium historicorum auctoritas eorum, a quibus illi proveniunt , scientia et sinceri­tate nititur, a) Scientia, ut verum dicere po­tuerint, sinceritate, ut verum dicere etiam voluerint, b) a) Nec operibus suppositis, quae nota nobis aetate prodiverunt, praesertim , si suppositio non ex pravo line facta fuit, omnis prorsus auctoritas adimenda est. Exemplo esse possunt opera, quae sub nomine S. Dionysii Areopagitae circumferuntur. b) Opus anonymum fidem non facit, ubi de aucto­re non constat, nam de auctoris ignoti scientia et sinceritate judicium ferri nequit, aliter tamen lo­quendum est, si alicujus operis anonymi auctor, vel tempus, quo scripsit, aliunde innotuit, aut si coaevi opus anonymum in pretio habuerunt. Jam scientia merito supponitur in scri­ptore : 1) Qui eruditione, judicio et diligentia se commendat; contra scientia recte in dubium vocatur in scriptore rudi, simplici, credulo, aut incredulo, praejudiciis irretito a), et ne- gligente, cui propterea duntaxat severo exa­mine instituto credendum est. Si tamen scri­ptor rudis et simplex talem rem refert, quae coram ipso accidit et ad quam cognoscendam tantum usus sanorum sensuum necessarius fuit, nisi aliud fors obstet, fidem meretur. Hinc Apostoli, utut rudes et simplices, omni fide digni sunt, cum miracula Christi narrant, nam ea coram ipsis patrata erant et ad ea di-

Next

/
Oldalképek
Tartalom