Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

199 fert Dio l. 48. inter quae partitio Romani orbis fuit, anno proxime antecedente, Juliano 6to, ab Augusto et Antonio denuo facta, ideo a Calendis Januariis anni Juliani 8vi tam annum Julianum, quam Augustei imperii epocliam iniisse. Neque vero necesse est, ut statim ab institutione aerae titulo ac vocabulo processerit. Id enim longo post inter­vallo contigit, exolescente jam puriori latinitate, quando ad temporum supputationem aerae nomen accommodari coepit/1 c) Haec aera legitur : In actis Conciliorum in Hispania, imo etiam ex­tra eam celebratorum. Sic Concilium Toletanum Imum celebratum dicitur aera 438. anno Domini 400. die 7mo Idus Septembris •— in Collectione Mansi Tomo Mio. Concilii Arelatensis 6ti anno 813 celebrati Praefatio sic incipit: ,,Dum anno 45 inclyti et orthodoxi Domini et Principis nostri Ca- roli Imperatoris sub die 6. Idus Majas, aera 851. unanimitatis nostrae conventus in Arelatensium urbe — aggregatus consisteret—in Collectione Mansi Tomo t4to. Concilii autem Tolosani a Calisto 2do Papa anno 1119. celebrati Praefatio sic: ,,Anno ab Incarnatione Domini 1119. Indictione 12. aera 1158. Epacta 7. Concurrente 2. 8. Idus Junii.“ In Colle­ctione Mansi Tomo limo. , . Apud veteres Scriptores Hispanos, e. g. Idatius Episcopus in Chronico — apud Andreám Gallandium in Bibliotheca Veterum Patrum , antiquorum­que Scriptorum Ecclesiasticorum Tomo 10mo ait: ,,Alani et Wandel i et Svevi Hispanias ingressi aera 447. alii quarto Ralendas , alii tertio Idus Octo- . bris memorant die, tertia feria, Honorio 8. et Theo­dosio Arcadii filio 3. Consulibus “ Isidorus Hispa­lensis Episcopus in Historia de Regibus Gotho­rum, lVandalorum et Svevorum ait: ,,Acra 447. An. imperii et Arcadii 15. — Alaricus — ad­versus Romam praelium gessit, obsessamque im- # pctu, igne, gladiis irrumpit, sicque urbs cunctarum gentium victrix, Gothicis triumphis victa succu­buit, cisque capta subjugataque servivit.“ — Ro- dericus Ximenez Arclii - Epscopus Toletanus in Hi­storia Arabunj. c. l. ait: „Anno Leovegildi Regis Gothorum nono, aera sexcentesima prima, in villa, quae Jatrib dicitur, prope Mediam , erat horno Ali

Next

/
Oldalképek
Tartalom