Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

200 nomine — et uxor ejus Emina — quae concepit et ' peperit filium, quem vocavit Mahomet.“ 5) Aera Diocletianea. Ilaec deducitur ab anno ae. y. 284. P. J. 4997 quo Diocletianus Romano orbi jura dare coepit. In hac quoque aera 29na Augusti apud Alexandrinos initium anni permansit. Procul dubio hanc aeram Ale­xandrini in memoriam feralis illius belli, quod Diocletianus contra Christianos ciebat, instil tuerunt, unde eadem aera appellatur etiam aera Martyrum et anni gratiae. Gregor. Abul- Pharajius in Historia Dynast ia r u m - D y na st ia 7ma. Scaliger De emend. Temp. 1. 5. Petavius De Doctr. Temp. T. 2. /. 11. c. 32. et Ratio* uario Temp. T. 2. P. 2. I. 4. c. 9. a) a) Haec aera legitur : In Epist. Proterii Episcopi Alexandrini ad Leonem M. In Litteris Joannis Patriarchae Jacobinorum (seu Jacobitarum) ad Eugéniám Mum Pontifi­cem, in quibus istud est Datuin : ,,Chayren L2a Septembris 6940mo secundum Graecos , secundum yero Jacobitas l l57mo a tempore Martyrum, a computatione Incarnationis Domini I440mo ,“ inter acta Concilii Florentini. In Epist. Gabrielis Patriarchae Alexandrini ad Clementem avum Pontificem, in qua sequens Datum invenitur : ,,Scripsimus die L6ta Mensis Ha- tur benedicti, Anno a Sanctis Martyribus 13l0mo, idest, die 22da Mensis Novembris, anno Dqmini 1093.“ Apud Baroniuin in Corollario Pomi 6ti Annalium. In Georg ii Elmacihi Historia Saracenica ara- pice exarata et a Thoina Erpenio latiné reddita, in qua etiam res Ciiristianorum Ecclesiasticae recen­sentur. Apud Coptos et Aethiopes dicta aera hodieque viget. V. E'Art de verifier les Dates, Ceterum Sca­liger De emend. Temp, in Prulegom. ait: ,,Ea

Next

/
Oldalképek
Tartalom